Expositio Evangelii secundum Lucam 2.6.1
Simul etiam movere non debet quod ait Evangelista: Non cognovit eam, donec peperit filium (Mat. I, 25) ; illud enim vel idioma Scripturae est, sicut habes alibi: Et donec senescatis, ego sum (Esai. XLVI, 4) . Numquid post illorum senectutem Deus esse desivit?
PL 15, 1555Aまた、福音書記者が「彼女が子を産むまで、彼は彼女を知らなかった」(マタイ1:25)と言っていることにも、惑わされてはならない。これは聖書の語法だからである。ほかの箇所にも、あなたは次のように見いだす。「そして汝らが老いるまで、私は在る」(イザヤ46:4)。彼らが老いたのちに、神は存在することをやめたのか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.6.2
Et in Psalmo: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis: donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1) . Numquid postea non sedebit?
PL 15, 1555Aまた詩篇には、「主は私の主に言った。『私の右に座れ。私が汝の敵を、汝の足台とするまで』」(詩篇109:1)とある。その後は座らないのだろうか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.6.3
Vel quoniam qui causam agit, satis putat quod causae est dicere, redundantia non requirit; satis enim est ei ut causam susceptam astruat, incidentem differat.
PL 15, 1555Aあるいは、訴訟を弁じる者は、訴訟に関わることを述べれば十分と考え、余分なことを求めないからである。実に、引き受けた訴訟を裏づけ、付随する事柄は先に延ばせば、それで十分なのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.6.4
Et ideo qui Incarnationis incorruptum susceperat probare mysterium, non putavit uberius prosequendum virginitatis Mariae testimonium; ne defensor magis Virginis, quam assertor mysterii crederetur.
PL 15, 1555Bそれゆえ、受肉の汚れなき奥義を証明しようとしていた者は、マリアの処女性の証言を、これ以上詳しく述べるべきだとは考えなかった。おとめの擁護者というよりも、奥義の主張者と見られるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.6.5
Certe quando justum docuit Joseph, satis declaravit quod sancti Spiritus templum, uterum mysterii, matrem Domini violare non potuit.
PL 15, 1555B確かに、ヨセフが義人であると教えたとき、〔ヨセフが〕聖なる霊の神殿、奥義の胎、主の母を汚すはずがなかったことを、十分に明らかにした。