Expositio Evangelii secundum Lucam 6.36.1
(Cap. VIII. -- Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt. Moralis magister qui de se caeteris praebet exemplum, atque ipse praeceptor, ipse etiam suorum exsecutor est praeceptorum.
PL 15, 1678A(第8章第21節)「私の母、私の兄弟とは、神の言葉を聞いて行う者たちである」。道徳の師は、自分についてほかの者たちに模範を示し、自分自身が教え導く者であり、同時に自分の戒めの実行者でもある。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.36.2
Praescripturus enim caeteris quoniam qui non reliquerit patrem et matrem suam, non est Filio Dei dignus, sententiae huic primus ipse se subjicit: non quo maternae refutet pietatis obsequia (ipsius enim praeceptum est (Exod. XX) , Qui non honoraverit patrem aut matrem, morte moriatur ), sed quia paternis se mysteriis amplius quam maternis affectibus debere cognoscat.
PL 15, 1678A実に、父と母を捨てない者は神の子にふさわしくないと、ほかの者たちに命じようとして、彼はまず自分がこの言葉に従う。母の敬愛の務めを退けるためではなく(「父または母を敬わない者は、必ず死ぬ」というのは、彼自身の命令だからである(出エジプト記20))、むしろ、母の情よりも父の奥義に対して、より多くの負い目を自分が負っていると知っているからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.36.3
Neque tamen injuriose refutantur parentes, sed religiosiores copulae mentium docentur esse, quam corporum.
PL 15, 1678Bしかし、親が不当に退けられているのではなく、精神の結びつきのほうが、体の結びつきよりも敬虔であると教えられているのである。