Expositio Evangelii secundum Lucam 7.39.1
Si tantum, Domine Jesu, confert umbra tua, quantum utique veritas afferet? Quemadmodum vivemus, quando jam non erimus in umbra, sed in ipsa vita? Nunc enim vita nostra abscondita est cum Christo in Deo.
PL 15, 1709B主イエスよ、汝の影がこれほどのものを与えるなら、真理はどれほどのものをもたらすことであろうか。もはや影のうちにではなく、生命そのもののうちにあるとき、我々はどのように生きることであろうか。今は、我々の生命はキリストとともに神のうちに隠されているからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.39.2
Cum autem Christus, inquit, apparuerit, vita nostra, tunc et nos cum eo apparebimus in gloria (Coloss. III, 3 et 4) . Dulcis illa vita est, quae non habet mortem: haec autem vita corporis habet mortem praevaricatione naturae, quae plerumque etiam desideratur.
PL 15, 1709C「しかし、我々の生命であるキリストが現れるとき、そのとき我々も彼とともに栄光のうちに現れる」と彼は言う(コロサイ3:3、4)。死をもたない、あの生命は甘美である。しかしこの体の生命は、本性の背反によって死をもち、その死はしばしば望まれさえする。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.39.3
Habet etiam ipsa anima plerumque mortem labe peccati: Anima enim quae peccat, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4) . Cum autem firmitate beatitudinis roborata coeperit obnoxia non esse peccato, jam non erit mortalis, sed vitam carpet aeternam.
PL 15, 1709C魂自身もしばしば、罪の汚れによって死をもつ。「罪を犯す魂、それ自身が死ぬ」(エゼキエル18:4)。しかし至福の堅固さによって強められ、罪の支配下になくなり始めるとき、魂はもはや死ぬものではなく、永遠の生命を摘み取るであろう。