ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VI, Caput XXVI 第6巻 第XXVI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1675B · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.26.1

1

Et ideo quoniam nihil est quod digne Deo referre possimus, (quid enim referamus pro susceptae carnis injuria? quid pro verberibus? quid pro cruce, obitu, sepultura?) vae mihi si non dilexero! Audeo dicere: non reddidit Petrus, et ideo plus dilexit.

PL 15, 1675B

それゆえ、神にふさわしく返せるものは何もないのだから(実に、我々は、引き受けた肉の屈辱に対して何を返そうか。鞭打ちに対して何を、十字架、死、埋葬に対して何を返そうか)、私が愛さないなら災いである。私は敢えて言う。ペトロは返さなかった、それゆえより多く愛した、と。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.26.2

2

Non reddidit Paulus? Reddidit quidem mortem pro morte, sed alia non reddidit; quia multa debebat. Audi ipsum dicentem quia non reddidit: Quis prior dedit illi, et retribuetur ei (Rom. XI, 34) ?

PL 15, 1675B

パウロは返さなかったのか。たしかに死に対して死を返したが、ほかのものは返さなかった。多くを負っていたからである。返さなかったと言う彼自身の言葉を聞け。「誰が先に彼に与え、その者に報いがなされようか」(ローマ11:34)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.26.3

3

Reddamus licet crucem pro cruce, funus pro funere, numquid reddimus quod ex ipso, et per ipsum, et in ipso habemus omnia? Reddamus ergo amorem pro debito, charitatem pro munere, gratiam pro sanguinis pretio; plus enim diligit cui donatur amplius.

PL 15, 1675B

たとえ我々が、十字架に対して十字架を、葬りに対して葬りを返すとしても、我々は、すべてを彼から、彼によって、彼のうちに持っているものを、返すことになるだろうか。それゆえ、負債に対して愛を、賜物に対して愛を、血の代価に対して感謝〔gratia〕を返そう。より多く与えられた者は、より多く愛するからである。