Expositio Evangelii secundum Lucam 10.49.1
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum. Regnum Dei non est de hoc mundo.
PL 15, 1816A(第29節)「そして私は、私の父が私に定めたとおり、汝らに王国を定める」。神の国はこの世のものではない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.49.2
Non ergo aequalitatis homini ad Deum, sed similitudinis aemulatio est; solus enim Christus est plena imago Dei, propter expressam in se paternae claritudinis unitatem: justus autem homo ad imaginem Dei est, si propter imitandam divinae conversationis similitudinem mundum hunc Dei cognitione contemnat, voluptatesque terrenas verbi Dei perceptione despiciat, quo alimur in vitam; unde et corpus Christi edimus (De conseq. dist. 2, cap. In quibus, § Corpus) , ut vitae aeternae possimus esse participes.
PL 15, 1816Aゆえに、人の神に対する関係は、等しさの競いではなく、似姿の競いである。ただキリストだけが神の完全な像であり、それは、父の輝きの一体性が彼のうちに表されているからである。しかし義人は、神の生き方に倣うために、神の認識によってこの世を軽んじ、我々がそれによって命へと養われる神の言葉を受け取ることによって、地上の快楽を蔑むなら、神の像に従う者である。それゆえ我々は、キリストの体を食べる(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「In quibus」法文、「Corpus」の節)。永遠の生命にあずかる者となりうるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.49.3
Non enim victus et potus nobis praemii loco spondetur et honoris, sed communicatio gratiae coelestis et vitae: neque duodecim throni tamquam aliqua corporalis sunt receptacula sessionis (Vers. 30) ; sed quia sicut secundum divinam similitudinem judicat Christus cognitione cordium, non interrogatione factorum, virtutem remunerans, impietatemque condemnans: ita et apostoli in judicium spiritale formantur remuneratione fidei, et exsecratione perfidiae, virtute errorem redarguentes, sacrilegos odio persequentes.
PL 15, 1816Bというのも、食べ物と飲み物は、報償や名誉として我々に約束されているのではなく、天の恩寵と命との交わりとして約束されているからである。また、十二の座は、何か体をもって座るための置き場のようなものでもない(第30節)。むしろ、キリストが神の似姿に従って、行いを問い詰めるのではなく心の認識によって裁き、徳に報い、不敬虔を断罪するように、使徒たちもまた、信仰への報いと背信への呪いによって、霊的な審判へと形づくられ、徳によって誤りを論駁し、神を冒瀆する者たちを憎しみをもって追及するからである。