Expositio Evangelii secundum Lucam 7.207.1
Didiceras in superioribus ablegare negligentiam, vitare arrogantiam, devotionem sumere, saecularibus occupationibus non teneri, caduca non praeferre perpetuis: sed quia fragilitas humana firmum nequit in tanto saeculi lubrico tenere vestigium, etiam adversus errorem remedia tibi bonus medicus demonstravit, spem veniae judex misericors non negavit.
PL 15, 1755Aあなたは前に、怠慢を遠ざけ、傲慢を避け、献身を身につけ、世の営みに縛られず、滅びゆくものを永続するものより先に置かないことを学んでいた。だが、人間の弱さは、これほど滑りやすい世にあって確かな足取りを保てないので、善き医者は誤りに対してもあなたに治療法を示し、慈しみ深い裁き主は赦しの望みを拒まなかった。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.207.2
Itaque non otiose sanctus Lucas (Vers. 8 et seq.) ex ordine tres parabolas posuit: ovis quae perierat, et inventa est: drachmae quae perierat, et inventa est: filii qui erat mortuus, et revixit; ut triplici remedio provocati, vulnera nostra curemus; spartum enim triplex non corrumpetur.
PL 15, 1755Bそれゆえ聖ルカは、理由なくではなく(第8節以下)、順序立てて三つのたとえを置いた。失われて見つかった羊、失われて見つかったドラクマ、死んでいたが生き返った息子である。三重の治療に促されて我々の傷を癒すためであり、三つ撚りのスパルト〔エスパルト草の縄〕は朽ちないからである。