ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber III, Caput V 第3巻 第V章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1590C · 8 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.5.1

1

Cognata quoque Mariae inducitur Elizabeth (Luc. I, 36) : primo quod omnes Judaei cognati, quemadmodum te Apostolus docuit dicens, Optabam enim anathema esse ipse . . . . pro fratribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitae (Rom. IX, 3 et 4) .

PL 15, 1590C

エリサベトもまたマリアの親族として登場する(ルカ1:36)。第一に、ユダヤ人はみな親族だからである。使徒があなたに教えているとおりである。「私自身が……私の兄弟たち、肉による親族、すなわちイスラエル人のために、呪われた者となることを願ったほどである」(ローマ9:3、4)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.5.2

2

Cognatae ergo, quia ambae Israelitae erant: simul et cognatae, quia ambae erant ex tribu Juda. Didicisti ex tribu Juda Mariam, disce et Elizabeth.

PL 15, 1590C

それゆえ親族なのは、二人ともイスラエル人だったからである。同時にまた親族なのは、二人ともユダ族の者だったからである。あなたはマリアがユダ族の者であることを学んだ。エリサベトについても学べ。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.5.3

3

Nam Exsurgens Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem, inquit, Judae, et intravit in domum Zachariae (Luc. I, 39 et 40) .

PL 15, 1590C

実に、「そのころ、マリアは立ち上がり、急いで山地へ――ユダの町に、と彼は言う――行き、ザカリアの家に入った」とある(ルカ1:39、40)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.5.4

4

Cum enim intra tribus suas Moyses habitare unumquemque praescripserit (Num. II, 2) : utique cum in civitate Judae manserit, erat et in tribu Juda; maxime cum ex genere Elizabeth fuerint sacerdotes, quorum Deus portio est.

PL 15, 1591A

各人が自らの部族の内に住むようにとモーセが定めたのであるから(民数記2:2)、エリサベトがユダの町に留まった以上、確かに彼女はユダ族の者でもあった。とりわけ、エリサベトの家系からは、神をその分け前とする祭司たちが出ていたのだから。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.5.5

5

Simul quam pulchrum, ut cum illa praenuntium Christi, Christum ista generaverit, et altera de Spiritu sancto conceperit, altera sancto repleta Spiritu prophetaverit; secundum carnem quoque videantur fuisse cognatae, quae secundum Deum spiritalis cognationis consortio non carebant?

PL 15, 1591A

同時に、エリサベトがキリストの先触れを、マリアがキリストを産み、マリアは聖なる霊によって身ごもり、エリサベトは聖なる霊に満たされて預言し、神に従った霊的な親族関係の交わりを欠かなかった二人が、肉に従っても親族であったと見えるとは、なんと麗しいことか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.5.6

6

Quod si omnis feminae caput vir secundum sanctum Apostolum (Ephes. V, 23) , et sunt duo in carne una secundum legem divinam (Gen. II, 24) : utique ii qui una caro erant, et unus spiritus, quomodo poterat fieri ut viderentur patriam et tribum habere divisam?

PL 15, 1591A

もし、聖なる使徒によれば、男はすべての女の頭であり(エフェソ5:23)、神の法によれば二人は一つの肉となる(創世記2:24)のなら、一つの肉であり一つの霊であった二人が、別々の故郷と部族を持っているように見えることが、どうしてあり得たであろうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.5.7

7

Accedit illud quod etiam Angelus Gabriel de Domino praenuntiaverat, quod Dabit illi Deus sedem David patris sui (Luc. I, 32) . Certum est igitur etiam Mariam de David generatione manasse.

PL 15, 1591B

加えて、天使ガブリエルが主について、「神は彼に、その父ダビデの座を与える」と予告していた(ルカ1:32)。それゆえ、マリアもダビデの系統から流れ出たことは確かである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.5.8

8

Simul etiam discimus nihil referre quo ordine generationis series exprimatur, cum iter hinc atque inde sit pervium.

PL 15, 1591B

同時にまた、道がこちらからもあちらからも通じているのだから、系図の列がどの順序で表されるかは何の関わりもないことを、我々は学ぶ。