Expositio Evangelii secundum Lucam 7.92.1
Quanta hic sacrilegi furoris amentia; ut cum Dei Filius ad immundos spiritus conterendos, et ad manubias mundani principis auferendas susceperit carnem, et destruendae nequitiae spiritalis hominibus quoque dederit potestatem, dividens spolia ejus, quod insigne est triumphantis, aliqui sibi adjumentum ac praesidia diabolicae potestatis adsciscant, cum in digito Dei, vel certe secundum Matthaeum in spiritu Dei daemones excludantur (Matth. XII, 28) !
PL 15, 1722Dここには、瀆聖の狂気のなんという錯乱があることか。神の子は、汚れた霊どもを打ち砕き、この世の支配者から分捕り品を奪い取るために肉を取り、霊的な邪悪を滅ぼす権能を人々にも与えて、その分捕り品を分け与えた。これは凱旋する者の栄誉の印である。それなのに、なお、ある者たちが悪魔の力の助けと守りを自分のために招き寄せるとは。悪霊は神の指によって、あるいは確かにマタイによれば神の霊によって、追い出されるというのに(マタイ12:28)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.92.2
Unde intelligitur individuum quoddam velut corpus esse divinitatis et regnum; cum Christus Dei dextera sit. Spiritus autem digiti speciem velut unius secundum divinitatem corporis seriem videatur exprimere.
PL 15, 1722Dここから、神性と国は、いわば分かたれない一つの体のようなものだと理解される。キリストは神の右手だからである。他方、霊は、指という姿によって、神性に即したいわば一つの体の連なりを言い表すように見える〔この文の構文は定かでない。霊が「指」の姿を取ることで、神性において一つの体をなす連なりを示す、と取った〕。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.92.3
Nonne videtur individuum esse regnum, cum velut corpus sit indivisum? Habitat enim, ut legisti, corporaliter plenitudo divinitatis in Christo (Coloss. II, 9) . Quod utique et de Patre negare non poteris, et de Spiritu negare non debes.
PL 15, 1723A国は、いわば分かたれない体なのだから、分かたれない国と見えないだろうか。あなたが読んだとおり、神性の充満は、キリストの内に体として宿っているからである(コロサイ2:9)。これは父についても否定できないであろうし、霊についても否定してはならない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.92.4
Nec tibi membrorum comparatione notrorum portio quaedam videatur facienda virtutis; individuae enim rei non potest esse divisio: et ideo ad formam unitatis, non ad distinctionem potestatis referenda digiti nuncupatio est; cum et dextera Dei dicat: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Sed licet individua divinitas, distincta persona est.
PL 15, 1723A我々の肢体〔底本は notrorum。nostrorum と読む〕との比較によって、力の一部分があると考えてはならない。分かたれないものに分割はありえないからである。それゆえ、指という名は、権能の区別ではなく、一性の形に関係づけられるべきである。神の右手もまた「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)と言うのである。ただし、神性は分かたれなくとも、ペルソナは区別されている。