Expositio Evangelii secundum Lucam 10.57.1
Nos vult erudire, ut quia in Joseph didiceramus carcerem non timere, mortem vincere disceremus in Christo: et quod est amplius, quemadmodum futurae mortis moestitiam vinceremus.
PL 15, 1818B彼は我々を教えようとする。それは、ヨセフにおいて牢獄を恐れないことを学んだ我々が、キリストにおいて死に打ち勝つことを学ぶためであり、さらにまさって、来たるべき死の悲嘆にいかに打ち勝つかを学ぶためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.57.2
Quomodo enim te imitaremur, Domine Jesu, nisi sequeremur ut hominem, nisi mortuum crederemus, nisi vulnera vidissemus? Quemadmodum discipuli crederent fuisse moriturum, nisi morituri tristitiam comperissent?
PL 15, 1818B主イエスよ、もし我々が汝に人として従わず、汝が死んだと信じず、汝の傷を見なかったなら、どのようにして汝に倣いえたであろうか。死のうとする者の悲しみを知らなかったなら、弟子たちはどのようにして、彼が死ぬはずであったと信じたであろうか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.57.3
Sed adhuc dormiunt, et nesciunt dolere, pro quibus Christus dolebat; ita enim legimus: Quia peccata nostra portat, et pro nobis dolet (Ibid. 4) .
PL 15, 1818Bしかし彼らはなお眠っており、キリストが彼らのために悲しんでいたのに、悲しむことを知らない。実際、我々はこう読む。「彼は我々の罪を担い、我々のために苦しむ」(イザヤ53:4)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.57.4
Doles ergo, Domine, non tua, sed mea vulnera: non tuam mortem, sed nostram infirmitatem: et nos aestimavimus te esse in doloribus, cum tu non pro te, sed pro me doleres; infirmatus enim es, sed propter peccata nostra (Ibid. 5) : non quia illa tibi infirmitas erat ex Patre assumpta, sed pro me suscepta; quia mihi proderat ut eruditio pacis nostrae esset in te, et livore tuo vulnera nostra sanares.
PL 15, 1818Bゆえに主よ、汝が悲しむのは、汝のではなく私の傷のためであり、汝の死ではなく我々の弱さのためである。我々は、汝が苦しみのうちにあると思っていたが、汝は自分のためではなく、私のために悲しんでいた。「汝は弱くされた。しかし我々の罪のゆえに」(イザヤ53:5)。それは、その弱さが父に由来して汝に取り入れられたものだったからではなく、私のために引き受けられたものだったからである。我々の平和の訓練が汝のうちにあり、汝の打ち傷によって、我々の傷を癒すことが、私に益となったからである。