Expositio Evangelii secundum Lucam 2.86.1
Plus nescio quid in his intelligere, quam lego, opera Dei elaborata me cogunt. Subvenit Apostolus aestuanti, et quod ego non intelligebam quid esset: Os de ossibus meis, et caro de carne mea: et, Haec vocabitur mulier; quoniam de viro suo assumpta est (Ibid., 23) divino mihi spiritu revelavit dicens: Sacramentum hoc magnum est (Ephes. V, 32) .
PL 15, 1584B私は、これらの中に、読むもの以上の何かを理解するよう、神の念入りに作られた業に迫られる。使徒は、悩む私を助け、私には何であるか分からなかったことを、「これは私の骨からの骨、私の肉からの肉」、また「これは女と呼ばれる、男から取られたからである」(創世記2:23)という言葉について、神的な霊によって私に啓示して言った。「この秘義は大きい」(エフェソ5:32)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.86.2
Quod sacramentum? Quia duo erunt in carne una; et, Quia relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae (Ibid., 31) : et, Quoniam membra sumus corporis ejus, de carne ejus, et de ossibus ejus (Ibid., 30) .
PL 15, 1584Bどの秘義か。「二人は一つの肉となる」ということ、また「人は父と母を離れ、その妻に結ばれる」(エフェソ5:31)ということ、また「我々は彼の体の肢であり、彼の肉から、彼の骨からのものである」(エフェソ5:30)ということである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.86.3
Quis est iste vir propter quem mulier parentes relinquat? Relinquit parentes Ecclesia, quae de gentilibus populis congregata est, cui prophetice dicitur: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui (Psal. XLIV, 11) .
PL 15, 1584C女が両親を離れる、その夫とは誰か。異邦の諸々の民から集められた教会が、両親を離れる。その教会に預言的に言われる。「汝の民と、汝の父の家を忘れよ」(詩篇44:11)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.86.4
Propter quem virum, nisi forte illum de quo dicit Joannes: Post me venit vir qui ante me factus est (Joan. I, 27) ? De cujus latere dormientis costam Deus sumpsit; ipse enim est qui dormivit, et quievit et resurrexit; quoniam Dominus suscepit eum.
PL 15, 1584C誰のゆえにか。おそらく、ヨハネが語るその者を措いてない。「私のあとに、私に先んじて成った男が来る」(ヨハネ1:27)。その眠る脇腹から、神は肋骨を取った。眠り、安らぎ、よみがえったのは彼自身だからである。主が彼を支えたからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.86.5
Quae est hujus costa nisi virtus? Quia tunc quando miles latus ejus aperuerit, continuo aqua et sanguis exivit, qui effusus est pro saeculi vita (Joan. XIX, 34) . Haec saeculi vita, costa Christi est: haec costa secundi est Adam.
PL 15, 1584Cその肋骨とは、力でなくて何であろうか。兵士が彼の脇腹を開いたとき、ただちに水と血が出て、それは世の命のために流されたからである(ヨハネ19:34)。この世の命が、キリストの肋骨であり、この肋骨が第二のアダムの肋骨である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.86.6
Primus enim Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem: novissimus Adam Christus est, costa Christi vita Ecclesiae est. Nos ergo membra sumus corporis ejus, de carne ejus, et de ossibus ejus.
PL 15, 1584D「第一のアダムは生きた魂となり、最後のアダムは命を与える霊となった。」最後のアダムはキリストであり、キリストの肋骨は教会の命である。したがって我々は、彼の体の肢であり、彼の肉から、彼の骨からのものである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.86.7
Et fortasse haec est costa de qua dixit: Sentio de me virtutem exisse (Luc. VIII, 46) . Haec est costa quae de Christo exivit, nec corpus ejus imminuit; non enim corporalis, sed spiritalis est costa; spiritus autem non dividitur ipse, sed dividit singulis prout vult.
PL 15, 1584Dそしておそらく、これこそ、彼が「私は自分から力が出たのを感じた」と言った肋骨である(ルカ8:46)。これはキリストから出た肋骨で、その体を減らさなかった。体の肋骨ではなく、霊の肋骨だからである。霊は自分自身は分けられず、望むとおりに、各人に分け与える。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.86.8
Haec est Eva mater omnium viventium. Si enim intelligas viventem cum mortuis quaeri, intelligis eos mortuos esse, qui sine Christo sunt, qui participes vitae non sunt; hoc est enim Christi non esse participes, quia Christus est vita.
PL 15, 1585Aこれが、すべての生きる者の母エバである。もし、生きている者が死者たちの中に探されるということをあなたが理解するなら、キリストなしにある者、命にあずからない者が死者であると、あなたは理解する。命にあずからないとは、キリストにあずからないことだからである。キリストが命だからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.86.9
Mater ergo viventium Ecclesia est, quam aedificavit Deus in ipso summo angulari lapide Christo Jesu, in quo omnis structura compaginata crescit in templum Dei.
PL 15, 1585Aしたがって、生きる者たちの母は教会であり、神はそれを、まさに最高の隅の石であるキリスト・イエスにおいて建てた。その中で、全建築は組み合わされて成長し、神の神殿となる。