Expositio Evangelii secundum Lucam 1.33.1
Non est dubium verum hoc angeli esse promissum; siquidem sanctus Joannes, antequam nasceretur, matris adhuc in utero positus, Spiritus accepti gratiam designavit.
PL 15, 1547A天使のこの約束が真実であることは、疑いない。実際、聖ヨハネは、生まれる前、まだ母の胎内に置かれているときに、受けた霊の恩寵を示したからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.33.2
Nam cum et pater ejus aut mater nulla ante mirabilia fecissent, in utero parentis exsiliens, parenti Domini evangelizavit adventum; sic enim habes, quod cum advenisset mater Domini ad Elizabeth, ait illa: Ecce ut facta est salutatio tua in auribus meis, exsultavit infans in utero meo (Luc I, 44, infra) .
PL 15, 1547A実際、その父も母も、以前に何の奇跡も行っていなかったのに、母の胎内で躍りつつ、主の母に主の到来を〔parenti Domini は「〔自分の〕母に、主の到来を」とも読める。「主の母に」と取った〕福音として告げたからである。実際あなたは、主の母がエリサベトのもとに来たとき、彼女がこう言ったと読んでいる。「見よ、汝の挨拶が私の耳に入ったとき、幼子は私の胎内で躍った」(ルカ1:44、下で)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.33.3
Nondum enim erat illi spiritus vitae, sed spiritus gratiae. Denique et alibi vivendi substantiae praecurrere sanctificandi gratiam potuimus advertere, cum dicit Dominus: Priusquam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te (Jerem. I, 3) .
PL 15, 1547Bまだ彼には、命の霊はなく、恩寵の霊があったからである。実に、ほかの箇所でも、聖別の恩寵が生きるという実体に先立ちうることに、我々は気づくことができた。主が言うとき。「汝が胎から出る前に、私は汝を聖別し、汝を諸国民の預言者として立てた」(エレミヤ1:3)〔底本の番号のまま。この言葉は1章5節に当たる〕。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.33.4
Alius enim est spiritus vitae hujus, alius gratiae: ille nascendo sumit exordium, moriendo defectum: iste non temporibus, non aetatibus coercetur, non obitu extinguitur, non alvo matris excluditur.
PL 15, 1547Bこの命の霊と恩寵の霊は別だからである。前者は、生まれることで始まりを持ち、死ぬことで終わりを持つ。後者は、時にも年齢にも縛られず、死によって消されず、母の胎によって閉め出されない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.33.5
Denique et sancta Maria plena sancto Spiritu prophetavit (Luc. I, 46, infra): et Elisaeus mortuus defunctum cadaver hominis tactu sui corporis suscitavit (IV Reg. XIII, 21) : et Samuel post mortem, secundum Scripturae testimonium, futura non tacuit (I Reg. XXVIII, 17 et seq.) .
PL 15, 1547B実に、聖なるマリアも、聖なる霊に満たされて預言した(ルカ1:46、下で)。また、死んだエリシャは、その体に触れて、人の死体を甦らせた(列王記四13:21)。また、サムエルは、死後も、聖書の証言によれば、来るべきことを黙さなかった(サムエル記上28:17以下)。