ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber III, Caput XLV 第3巻 第XLV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1608B · 7 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.45.1

1

Illud quoque non praetermittendum putamus, quod a David temporibus usque ad Jechoniam, hoc est, usque ad captivitatem, cum decem et septem fuerint reges Judaeae, quatuordecim generationes sanctus Matthaeus posuerit: et rursus ab Jechonia usque ad Joseph cum viritim generationes duodecim computentur, postea quatuordecim generationes descriptas esse memoraverit.

PL 15, 1608B

次のことも見過ごしてはならないと考える。聖マタイは、ダビデの時代からエコンヤまで、すなわち捕囚までに、ユダヤの王が十七人あったのに、十四の世代を置いた。そしてまた、エコンヤからヨセフまでは、世代が一人ずつ数えれば十二あるのに、その後で十四の世代が記されたと述べている。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.45.2

2

Sic enim habes: Omnes generationes, ab Abraham usque ad David generationes quatuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quatuordecim (Matth. I, 17) .

PL 15, 1608C

実際、次のようにある。「すべての世代は、アブラハムからダビデまでが十四世代、ダビデからバビロンへの移住までが十四世代、バビロンへの移住からキリストまでが十四世代である」(マタイ1:17)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.45.3

3

Et primum oportet cognoscere, quod ante jam diximus, posse plures esse successiones, et pauciores generationes. Possunt enim diutius vivere aliqui, et serius generare, aut certe penitus exsortes generationis existere.

PL 15, 1608C

まず知っておくべきは、先に述べたように、継承は多く、世代は少ないことがありうるということである。ある者がより長く生き、より遅く子をもうけることもありうるし、あるいは全く世代を残さずにいることもありうるからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.45.4

4

Itaque non quae regum, eadem generationum tempora. Unde et Matthaeus eos quos ad generationem non putavit pertinere, praeteriit.

PL 15, 1608C

それゆえ、王たちの時代と世代の時代は同じではない。だからマタイは、世代に属さないと考えた者たちを省いたのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.45.5

5

Nam si propositum esset ei successiones describere, rationabiliter moveremur, cur cum Regnorum libris et Paralipomenis conveniat, quod post Joram Ochozias regnaverit, et Jodam, et Amasias: Amasiae autem successerit Ozias; sanctus Matthaeus tres illos reges praeterierit, Ochoziam, Jodam et Amasiam, et post Joram Josaphat subjecerit. (IV Reg.

PL 15, 1608D

というのも、もし彼に継承を記す意図があったのなら、列王記と歴代誌と一致して、ヨラムの後にオコジヤが統治し、ヨダも、アマジヤも統治し、アマジヤの後をウジヤが継いだのに、なぜ聖マタイがそれら三人の王、オコジヤ、ヨダ、アマジヤを省き、ヨラムの後にヨサファト〔ミーニュの脚注は、旧版はすべて Oziam(ウジヤ)と読むが、写本は Josaphat と読み、これが正しい読みであるとする。下でもすべての写本と版にこの名が出るからで、アンブロシウスはウジヤを、聖書の呼ぶウジヤ・アザリヤのほかに父祖の名ヨサファトでも呼ばれた、三つの名をもつ者と解したのであろうという。マタイ1:8ではヨラムの次はウジヤである〕を置いたのかと、我々が問うのは理にかなっていよう。(列王記四〔引照は次の節に続く〕)

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.45.6

6

VIII, et deinceps; II Par. XXII, et deinceps). Sed non eum in regum successione, sed in generatione subjecit.

PL 15, 1608D

(〔前の節の引照の続き〕8章以下、歴代誌下22章以下)。しかし彼はそれを、王の継承においてではなく、世代において置いたのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.45.7

7

Denique generationum relatorem se fuisse memoravit: potuit autem fieri ut et Joram tardius generaverit, et Josaphat serius perceperit regnum; atque ita Joram patri suo, cui in potestatem non successit, in generatione successerit.

PL 15, 1609A

実に、彼は自分が世代の報告者であったと述べた。ヨラムが遅く子をもうけ、ヨサファト〔ここもウジヤのことか〕が遅く王位を受けたということも、ありえたのである。こうしてヨラムは、権力においては継がなかった自分の父に、世代において継いだことになる。