ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput LII 第8巻 第LII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1781A · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.52.1

1

Nec illud praetereat ut duos populos interpretemur, id est, quod in hoc mundo qui agro frequentissime comparatur, duo populi sint, unus credentium, alter qui non credit, relaturi meritorum vicem suorum; et ideo alter qui fidelis est, assumatur; alter qui infidelis, relinquatur.

PL 15, 1781A

また、我々が二つの民を解釈することも見過ごされてはならない。すなわち、畑にしばしばたとえられるこの世には、二つの民がいる。一つは信じる者、もう一つは信じない者であって、それぞれの功績に応じた報いを受ける。それゆえ、忠実な方は取り上げられ、不忠実な方は残される。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.52.2

2

Duae autem illae molentes, duae animae, vel certe Ecclesia atque Synagoga; non enim una tantum figura, sed multiplex in divinis Scripturis esse consuevit; ut unus sermo plures species comprehendat.

PL 15, 1781A

また、臼を挽くあの二人の女は、二つの魂であり、あるいは確かに教会と会堂である。神の聖書においては、象りは一つだけでなく、多様であるのが常だからである。一つの言葉が、多くの種類を含むのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.52.3

3

Itaque mens carnis, et anima carnis, et synagoga id triticum colligunt, et eam similaginem molunt, quae offertur in vanum: mens autem quae juncta est animae, et anima quae receptrix est salutaris verbi, vel Ecclesia Dei, excolunt et molunt verae legis similaginem spiritalem; unde etiam panes propositionis fiunt, quos soli sacerdotes edunt, quibus puriorem panem manducare praescriptum est (Levit. XXIV, 8) , illum utique qui descendit de coelo (Joan. VI, 31) .

PL 15, 1781A

したがって、肉の精神と肉の魂と会堂は、あの小麦を集め、空しく献げられるその上等の小麦粉を挽く。しかし、魂と結ばれた精神、救いの言葉を受け入れる魂、あるいは神の教会は、真の律法の霊的な上等の小麦粉を丹精して挽く。そこから供えのパンも作られる。それは祭司だけが食べるもので、彼らには、より清いパンを食べることが定められている(レビ記24:8)。すなわち、天から降ったあのパンである(ヨハネ6:31)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.52.4

4

Omnes autem sumus, si merita nostra patiantur, justitiae sacerdotes, qui unctione laetitiae in regnum et sacerdotium consecramur.

PL 15, 1781B

我々はみな、我々の功績が許すなら、正義の祭司である。我々は喜びの油によって、王国と祭司職へと聖別されるからである。