Expositio Evangelii secundum Lucam 2.12.1
Neque te generationis humanae consuetudo in vitium trahat, ut putes non primum esse, quia filius est. Sequere Scripturas, ut errare non possis. Primus Filius dicitur.
PL 15, 1556C人間の誕生の習いによって、子であるがゆえに最初の者ではない、と思い込むような誤りへ、あなたが引きずられてはならない。聖書に従え。そうすれば誤ることはない。子は「最初の者」と呼ばれている。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.12.2
Lectum est etiam quia et solus Pater, qui Solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; sicut legisti: Et immortali soli . . . Deo (I Tim. I, 17) : sed neque primus ante Patrem, neque solus sine Filio.
PL 15, 1556Cまた、父だけが、「ただ独り不死を有し、近づきがたい光に住む」者としても読まれている。あなたは「不死の、ただ独りの……神に」(一テモテ1:17)と読んだとおりである。しかし、父の前に最初の者がいるのでも、子なしに父が独りなのでもない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.12.3
Si alterum negas, alterum astruis, utrumque sequere, et utrumque confirmas. Non dixit: Ego prior, et ego posterior, sed: Ego primus, et ego novissimus (Apoc. I, 17 et XXII, 13) . Primus est Filius, et ideo coaeternus; habet enim Patrem, cum quo sit aeternus.
PL 15, 1556Dもしあなたが一方を否定すれば、他方を立てることになる。どちらにも従えば、どちらをも確かなものとする。彼は「私は先の者であり、私は後の者である」とは言わず、「私は最初の者であり、私は最後の者である」と言った(黙示録1:17、22:13)。子は最初の者であり、それゆえ共に永遠である。子には、ともに永遠である父がいるからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.12.4
Audeo dicere. Primus est Filius, sed solus non est; et bene dico, et religiose dico. Quid erigitis ad impietatem, haeretici, aures? In laqueos quos tenditis, incidistis.
PL 15, 1557A私は敢えて言う。子は最初の者であるが、独りではない。これは正しく言っており、敬虔に言っている。異端者たちよ、諸君はなぜ不敬虔へと耳をそばだてるのか。諸君は自ら張った罠に落ちたのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.12.5
Primus est Filius, et solus non est: primus, quia cum Patre semper: solus non est; quia sine Patre numquam est. Non ego hoc dico, sed ipse dixit: Et non sum solus, quia Pater mecum est (Joan. XVI, 32) .
PL 15, 1557A子は最初の者であり、独りではない。父とつねに共にいるから最初の者であり、父なしには決していないから独りではない。これを言うのは私ではなく、彼自身が言った。「私は独りではない。父が私とともにいるからである」(ヨハネ16:32)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.12.6
Solus Pater, quia unus Deus: solus Pater, quia sola divinitas Patris et Filii et Spiritus sancti: et quod unum est, solum est.
PL 15, 1557A父は独りである。神が唯一だからである。父は独りである。父と子と聖なる霊の神性が唯一だからである。そして一であるものは、独りである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.12.7
Solus Pater, solus Unigenitus, solus et Spiritus sanctus; neque enim qui Filius, et Pater: aut qui Pater, et Filius: aut qui Spiritus sanctus, et Filius.
PL 15, 1557A父は独りであり、独り子は独りであり、聖なる霊も独りである。子である者が父なのではなく、父である者が子なのでもなく、聖なる霊である者が子なのでもないからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.12.8
Alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus; legimus enim: Rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis (Joan. XIV, 16) . Solus Pater, quia unus Deus, ex quo omnia: solus Filius, quia unus Dominus, per quem omnia.
PL 15, 1557B父は別であり、子は別であり、聖なる霊は別である。実際、「私は父に願おう。そうすれば父は、別のパラクレートスを汝らに与える」と読むからである(ヨハネ14:16)。父は独りである。唯一の神がおり、万物はこの神から出るからである。子は独りである。唯一の主がおり、万物はこの主を通してあるからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.12.9
Solum divinitas facit, generatio et Patrem testificatur et Filium; ut nusquam Filius sine Patre, aut Pater esse videatur sine Filio.
PL 15, 1557B〔彼らを〕独りとするのは神性であり、誕生が父をも子をも証しする。こうして、子が父なしにあると見えることも、父が子なしにあると見えることも、どこにもない。〔Solum divinitas facit の係りは定かでない。「独りであること」を神性が成すと取った〕
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.12.10
Ergo nec solus, quia non solus immortalis: nec solus lucem habitat inaccessibilem; quia Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris (Joan. I, 18) , qui sedet ad dexteram Patris.
PL 15, 1557Bそれゆえ、父は独りでもない。独りだけが不死なのではないからである。また、独りで近づきがたい光に住むのでもない。「いまだかつて神を見た者はいない。父の懐にいる独り子なる子のほかには」(ヨハネ1:18)。この子は父の右に座している。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.12.11
Et hinc quidam audent dicere inaccessibilem lucem esse quam habitat Pater. Numquid lux melior Patre? Quae autem lux inaccessibilis ei, cui non est inaccessibilis Pater?
PL 15, 1557Bここから、父が住む光こそ近づきがたい光だと、敢えて言う者たちがいる。光は父よりまさるのか。父が近づきがたくない者〔子〕にとって、近づきがたい光とは何だろうか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.12.12
Et ipse lux vera, et genitor lucis aeternae, de qua dictum est: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9) . Vide ne illa sit lux inaccessibilis quam habitat Pater, habitat et Filius; quia Pater in Filio, et Filius in Patre.
PL 15, 1557B彼自身が真の光であり、永遠の光の生み手である。それについてこう言われている。「真の光があった。それはこの世に来るすべての人を照らす」(ヨハネ1:9)。父が住み、子も住むのが、あの近づきがたい光ではないか、よく見よ。父は子のうちに、子は父のうちにいるからである。