Expositio Evangelii secundum Lucam 7.120.1
Sed ad proposita revertamur. Hic videtur quibusdam ut eumdem et Filium hominis et Spiritum sanctum Christum intelligamus, salva distinctione personarum, et unitate substantiae; quia unus et Deus et homo Christus, idem Spiritus, sicut scriptum est: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20) ; idem sanctus; quia sicut Deus Pater, et Filius Deus, Dominus Pater et Filius Dominus; ita etiam et Pater sanctus, et Filius sanctus, et Spiritus sanctus.
PL 15, 1729Cしかし、本題に戻ろう。ここでは、ある人々にはこう見える。人の子も聖なる霊も、同じキリストと理解すべきだと。ただしペルソナの区別と実体の一性は損なわない。キリストは神であり人であって一つであり、同じ霊でもあるからである。「我々の顔の前にある霊は、主キリストである」(哀歌4:20)と書かれているとおりである。同じく聖でもある。父が神であり、子が神であり、父が主であり、子が主であるのと同じく、父は聖であり、子は聖であり、聖なる霊は聖であるからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.120.2
Denique Cherubim et Seraphim indefessis vocibus clamant; Sanctus, sanctus, sanctus (Esai. VI, 3) ; ut Trinitas repetita tertia appellatione signetur.
PL 15, 1729C実に、ケルビムとセラフィムは疲れを知らぬ声で叫ぶ。「聖なる、聖なる、聖なる」(イザヤ6:3)。三位一体が、三度繰り返された呼びかけによって示されるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.120.3
Si ergo utrumque Christus est, quae est diversitas, nisi ut sciamus quia divinitatem Christi nobis negare non liceat? Denique in persecutione quid quaeritur, nisi ut Deus Christus negetur?
PL 15, 1729Dそれゆえ、両方がキリストなら、どんな違いがあろうか。我々がキリストの神性を否むことは許されないと知るためでなければ。実に、迫害において何が求められるか。キリストが神であることが否まれること以外にあろうか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.120.4
Itaque quicumque spiritus non confitetur in Christo Deum, et ex Deo, atque in Deo Christum, veniam non meretur.
PL 15, 1729Dしたがって、キリストにおいて神を、神から出たキリストを、また神の内にあるキリストを告白しない霊は、すべて赦しに値しない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.120.5
Sed etiam quicumque non confitetur Christum in carne venisse, ex Deo non est; qui enim hominem negavit, Deum negavit; quia Deus in homine, et homo in Deo Christus.
PL 15, 1729Dしかし、キリストが肉において来たことを告白しない者も、神からのものではない。人を否む者は神を否むからである。キリストにおいて、神は人の内に、人は神の内にあるからである。