ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput XI 第8巻 第XI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1768B · 2 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.11.1

1

Bona uxor virum suum vestit. Vestiat Jesum fides nostra corpore suo, vestiat carnem suam divinitatis suae gloria: sicut et illa bina vestimenta fecit viro suo (Ibid., 22 et seq.) ; ut et in praesenti et in futuro saeculo honorificet eum.

PL 15, 1768B

善い妻は、自分の夫に衣を着せる。我々の信仰も、自分の体でイエスに衣を着せよ。彼の肉に、彼の神性の栄光を着せよ。あの女が自分の夫のために二重の衣を作ったように(箴言31:22以下)、現在の世でも将来の世でも、彼を誉れあるものとするためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.11.2

2

Non mediocris haec femina, cujus tale textrinum est; quam non mollia lanae fila carpentem, sed pretiosae virtutis pensa tractantem vir ejus inveniat; quae manus extollat in noctibus, et ad libram dirigat opus, morumque suorum pondus examinet, gestorum quoque noverit servare mensuram, gloriosi subtegmen laboris intexens; sollicita quando vir redeat, anxia atque suspirans, et jam cum viro suo esse desiderans, dicens: Moras facit vir meus venire, festinabo ipsa ad eum; occurram ei facie ad faciem, cum venire coeperit in gloria sua.

PL 15, 1768B

その織物の仕事がこのようである女は、並の女ではない。夫は彼女を、柔らかな羊毛の糸をつむぐ女としてではなく、貴い徳の糸の割り当てを扱う女として見いだすであろう。彼女は夜に手を上げ、秤にかけて仕事を整え、自分の振る舞いの重みを吟味し、行いの尺度をも守ることを知り、栄光ある労苦の緯糸を織り込む。夫がいつ帰るかと気をもみ、不安にかられて嘆息し、すでに自分の夫とともにいることを望んで、こう言う。「私の夫は来るのが遅い。私自身が彼のもとへ急ごう。彼が栄光のうちに来はじめるとき、顔と顔を合わせて彼に会おう」。