ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VI, Caput LXXXVI 第6巻 第LXXXVI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1691B · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.86.1

1

Hoc quidem mirum, quidquid de fluminibus haurias, signo dispendii non notari: quidquid de fontibus auferas, usurario quodam reparari meatu.

PL 15, 1691B

川から何を汲み取っても減ったしるしが付かず、泉から何を取り去っても利息のような流れで補われるのは、まことに驚くべきことである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.86.2

2

Sed et fluminibus si nihil decedere, nihil tamen videatur accedere: et fontibus ut cumulata fluenta cernuntur, ita dum minuuntur fluenta, produntur.

PL 15, 1691B

しかし川においても、何も減らず、何も増えないように見えるが、泉においては、水が溢れていれば見えるように、水が減れば、それも現れる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.86.3

3

At vero hic panis quem frangit Jesus, mystice quidem Dei verbum est, et sermo de Christo, qui dum dividitur, augetur; de paucis enim sermonibus, omnibus populis redundantem alimoniam ministravit.

PL 15, 1691C

ところが、ここでイエスが裂くパンは、奥義の意味では神の言葉であり、キリストについての言説である。それは分けられるほど増してゆく。わずかな言葉から、すべての民に溢れる糧を給したからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.86.4

4

Dedit sermones nobis velut panes, qui in nostro dum libantur ore, geminantur. Visibiliter quoque panis iste incredibili ratione dum frangitur, dum dividitur, dum editur, sine ulla dispendii comprehensione cumulatur.

PL 15, 1691C

キリストは言葉をパンのように我々に与えた。それは我々の口で味わわれるほど倍加する。目に見える仕方でも、このパンは信じがたい仕方で、裂かれ、分けられ、食されるあいだに、減ったと数えられることなく増し加わる。