ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VI, Caput XCVIII 第6巻 第XCVIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1694C · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.98.1

1

Enitere ergo ut et tu petra sis. Itaque non extra te, sed intra te petram require. Petra tua actus est, petra tua mens est. Supra hanc petram aedificatur domus tua; ut nullis possit nequitiae spiritalis reverberari procellis.

PL 15, 1694C

それゆえ、あなたもまた岩となるよう努めよ。岩はあなたの外にではなく、あなたの内に求めよ。あなたの岩はあなたの行いであり、あなたの岩はあなたの精神である。この岩の上にあなたの家は建てられ、霊的な邪悪の嵐にも打ち返されることがない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.98.2

2

Petra tua fides est, fundamentum Ecclesiae fides est. Si petra fueris, in Ecclesia eris; quia Ecclesia supra petram est. Si in Ecclesia fueris, portae inferi non praevalebunt tibi.

PL 15, 1694C

あなたの岩は信仰であり、教会の基礎は信仰である。あなたが岩であれば、教会の中にいる。教会は岩の上にあるからである。教会の中にいるなら、冥界の門はあなたに打ち勝たない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.98.3

3

Portae inferi, portae mortis sunt: portae autem mortis, portae Ecclesiae esse non possunt.

PL 15, 1694C

冥界の門は死の門である。しかし、死の門が教会の門であることはありえない。