Expositio Evangelii secundum Lucam 7.74.1
Non mediocris iste Samaritanus, qui eum quem sacerdos, quem levita despexerat, non etiam ipse despexit. Nec vocabulo sectae despicias, quem verbi interpretatione miraberis; Samaritani etenim vocabulo custos significatur. Hoc habet interpretatio.
PL 15, 1718Bこのサマリア人は並の者ではない。祭司が、レビ人が見捨てた人を、彼自身は見捨てなかった。あなたは、その語の解釈によって驚嘆することになる者を、派の名のゆえに蔑んではならない。実に、サマリア人の名によって守る者が示されるからである。解釈はそうなっている。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.74.2
Et quis est custos, nisi ille de quo dictum est: Custodiens parvulos Dominus (Psal. CXIV, 6) ? Itaque sicut Judaeus alius in littera, alius in spiritu: ita et Samaritanus, alius foris, alius in occulto. Hic ergo Samaritanus descendens quis est?
PL 15, 1718Cでは守る者とは、次のように言われているその者でなくて誰か。「主は幼子たちを守る」(詩篇114:6)。それゆえ、ユダヤ人に文字における者と霊における者とがあるように、サマリア人にも、外にある者と隠れたところにある者とがある。では、この下って来たサマリア人とは誰か。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.74.3
Scilicet: Qui descendit de coelo, et qui ascendit in coelum, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13) ?
PL 15, 1718Cそれはすなわち、「天から降った者、また天に昇った者、天にいる人の子」(ヨハネ3:13)ではないか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.74.4
Videns semivivum, quem nemo potuerat ante curare, sicut illam quae cursu sanguinis profluens, in medicis erogaverat omne patrimonium suum: Venit secus eum (Luc. VIII, 43 et 44) , hoc est, factus est compassionis nostrae susceptione finitimus, et misericordiae collatione vicinus.
PL 15, 1718C半死半生の者を見て――これまで誰も癒やすことができなかった者を、血の流れ出る例の女が、医者たちに自分の全財産を費やしたのと同じように――「彼のかたわらに来た」(ルカ8:43–44)〔底本はこの引照を「彼のかたわらに来た」の後に刷るが、指すのは直前の出血の女の話である。「彼のかたわらに来た」はルカ10:33の句〕。すなわち、我々への同情を引き受けることによって隣り合う者となり、慈しみを分かち与えることによって近い者となったのである。