Expositio Evangelii secundum Lucam 10.105.1
Corona quoque de spinis capiti ejus annexa (Ibid., 29) , quid aliud quam divini operis munus ostendit, quod de peccatoribus mundi tamquam saeculi spinis triumphalis gloria Deo quaereretur.
PL 15, 1830A茨の冠が彼の頭に着けられたこと(マタイ27:29)は、神の業の賜物のほかに何を示すであろうか。すなわち、世の罪人たち、いわば世の茨から、凱旋の栄光が神のために求められるということである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.105.2
Nec flagella vacant, quia flagellatus est ipse, ne nos flagellaremur: Homo enim in plaga, et sciens ferre infirmitates, pro nobis dolet (Esai. LIII, 3 et 4) , a nobis qui Deum antea fugiebamus flagella detorquens: tam patiens Dominus, ut fugitivorum vinculis proprias manus, fugitivorum flagellis suum corpus offerret.
PL 15, 1830A鞭打ちもまた無意味ではない。彼自身が鞭打たれたのは、我々が鞭打たれないためだからである。「人は傷のうちにあり、弱さを担うことを知る者であり、我々のために苦しむ」(イザヤ53:3–4)。以前は神から逃げていた我々から鞭をそらしたのである。主はかくも忍耐強く、逃亡者たちの鎖に自らの手を、逃亡者たちの鞭に自らの体を差し出した。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.105.3
Detestabili itaque mentis affectu, honoratum tamen Judaei exitum produnt; nam etsi compungentes coronant, illudentes adorant: etsi corde non credunt, quem perimunt, confitentur.
PL 15, 1830Aそれゆえユダヤ人たちは、忌まわしい精神の情によってではあるが、それでも栄誉ある最期をあらわにする。刺しながら冠を授け、嘲りながら礼拝するからである。心では信じないのに、殺す相手を告白している。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.105.4
Illis defuerunt boni operis affectus; Deo tamen suus non defuit honor: qui salutatur ut rex, coronatur ut victor, quasi Deus, et Dominus adoratur.
PL 15, 1830A彼らには善き業への情が欠けていた。しかし神には自らの栄誉が欠けなかった。神は王として挨拶され、勝利者として冠を授けられ、神として、また主として礼拝される。