ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput XLII 第10巻 第XLII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1813D · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.42.1

1

Sed sunt nubes quae, quia sic oportet, coelestis obtexunt mysterii claritatem: sunt nubes quae rore gratiae spiritalis humescant. Aspice nubem in veteri Testamento: In columna, inquit, nubis loquebatur ad eos (Psal. XCVIII, 7) .

PL 15, 1813D

しかし、そうあるべきゆえに天の奥義の輝きを覆う雲がある。霊的な恩寵の露で潤う雲もある。古い契約における雲を見よ。「雲の柱の中で彼らに語っていた」と言う(詩篇98:7)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.42.2

2

Per Moysen utique loquebatur, per Jesum Nave, qui solem statuit (Josue X, 12) ; ut plenioris luminis acciperet claritatem. Ergo Moyses et Jesus nubes sunt. Aspice quia viri sancti nubes sunt, qui sicut nubes volant, et quasi columbae cum pullis.

PL 15, 1814A

すなわち、モーセを通して、また太陽を止めたナヴェの子イエス〔ヨシュア〕を通して語っていたのである(ヨシュア記10:12)。それはより豊かな光の輝きを受けるためであった。ゆえにモーセとヨシュアは雲である。聖なる人々が雲であることを見よ。彼らは雲のように飛び、ひなを連れたハトのようである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.42.3

3

Super me nubes sunt Esaias, Ezechiel, qui mihi per Cherubim et Seraphim sanctitatem divinae Trinitatis ostendunt (Esai. LX, 8) . Nubes sunt omnes prophetae: in his nubibus venit Christus.

PL 15, 1814A

私の上にある雲とは、イザヤとエゼキエルである。彼らはケルビムとセラフィムを通して、神の三位一体の聖性を私に示す(イザヤ60:8)。すべての預言者は雲であり、これらの雲のうちにキリストは来る。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.42.4

4

Venit in nube in Canticis canticorum, serena nube, et Sponsi refulgens laetitia (Cant. III, 11) . Venit et in nube levi incarnatus ex Virgine; vidit enim propheta sicut nubem venire ab Oriente (Esai. XIX, 1) .

PL 15, 1814A

彼は雅歌において雲のうちに来る。晴れた雲、輝く花婿の喜びのうちに来る(雅歌3:11)。また、おとめから受肉して、軽い雲のうちにも来る。預言者は、東から雲のようなものが来るのを見たからである(イザヤ19:1)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.42.5

5

Et bene levem nubem dixit, quam terrena vitia non gravarent. Vide nubem, in quam Spiritus sanctus supervenit, et virtus Altissimi obumbravit (Luc. I, 35) .

PL 15, 1814A

彼が軽い雲と言ったのはもっともである。地上の悪徳がその雲を重くすることはなかったからである。聖なる霊が臨み、いと高き者の力が覆った雲を見よ(ルカ1:35)。