Expositio Evangelii secundum Lucam 7.48.1
Bestiae nempe sunt quae insidiantur ovilibus, circa pastorales versantur casas, habitacula domorum intrare non audent, somnum canum, absentiam aut desidiam pastoris explorant, ovium guttur invadunt, ut cito strangulent: feri, rapaces, iidemque natura corporis rigidiores; ut se facile non possint inflectere, impetu quodam suo feruntur, et ideo saepe luduntur.
PL 15, 1711A実に、囲いの羊たちを狙い、牧者の小屋の周りをうろつき、家々の住まいに入ることはあえてせず、犬の眠りと牧者の不在あるいは怠慢をうかがい、羊の喉に襲いかかって速やかに絞め殺す獣がいる。野蛮で貪欲であり、しかも生まれつき体がより硬く、容易に身を曲げることができないので、自らの勢いのままに突き進み、それゆえしばしば欺かれる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.48.2
Tum praeterea si quem priores hominem viderint, vocem ejus quadam naturae feruntur vi eripere: si autem homo prius eos viderit, exagitari memorantur.
PL 15, 1711Aさらに、もし先に人を見たなら、本性のある力によってその人の声を奪い取るという。だが人が先に彼らを見たなら、狼狽させられると伝えられている。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.48.3
Et ideo cavendum mihi est ne si in hodierno tractatu spiritalium mysteriorum gratia non potuerit refulgere, lupi me prius vidisse credantur, et solemne vocis extorsisse suffragium.
PL 15, 1711Bそれゆえ私は用心せねばならない。もし今日の論述において霊的な奥義の恩寵が輝き出ることができなかったなら、狼が先に私を見たのだと信じられ、慣例の声の後押しを私から奪い取ったことになるからである。