ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CXXVIII 第7巻 第CXXVIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1732C · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.128.1

1

Illud quoque advertendum est, quia non in asperitatibus montium, incultisque sylvarum lilia, sed in hortorum amoenitate generantur.

PL 15, 1732C

次の点にも注意すべきである。ユリは、山の険しい所や森の手入れされない所にではなく、庭の心地よい所に生じる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.128.2

2

Sunt enim horti quidam diversarum pomiferi virtutum, juxta quod scriptum est: Hortus clausus, soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus (Cant. IV, 12) ; eo quod ubi integritas, ubi castitas, ubi religio, ubi fida silentia secretorum, ubi claritas Angelorum est, illic confessorum violae, lilia virginum, rosae martyrum sunt.

PL 15, 1732C

実に、さまざまな徳の実を結ぶ園がある。「閉ざされた園、私の姉妹、花嫁、閉ざされた園、封じられた泉」と書かれているとおりである(雅歌4:12)。無傷の純潔のあるところ、貞潔のあるところ、信仰のあるところ、秘事への忠実な沈黙のあるところ、天使たちの輝きのあるところ、そこには告白者たちのスミレ、処女たちのユリ、殉教者たちのバラがあるからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.128.3

3

Nec incongruum quisquam putet quod angelis lilia comparentur, cum lilium se Christus ipse memoraverit dicens: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1) .

PL 15, 1732C

天使がユリに比べられることを、誰も不適切と考えてはならない。キリスト自身が、自らをユリと言い表したからである。「私は野の花、谷のユリ」(雅歌2:1)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.128.4

4

Et bene lilium Christus; quia ubi martyrum sanguis, ibi Christus, qui est flos sublimis, immaculatus, innoxius; in quo non spinarum offendat asperitas, sed gratia circumfusa clarescat. Sunt enim spinae rosarum, quia tormenta sunt martyrum. Non habet spinas inoffensa divinitas, quae tormenta non sensit.

PL 15, 1732C

そしてキリストがユリであるのは、正しい。殉教者の血のあるところ、そこにキリストがいるからである。キリストは高貴で、汚れなく、害なき花であり、その中では棘の荒々しさが傷つけることなく、周りに注がれた恩寵が輝く。実に、バラの棘とは、殉教者たちの責め苦だからである。責め苦を感じなかった神性は、傷つくことがなく、棘を持たない。