ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CLXXVIII 第7巻 第CLXXVIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1746C · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.178.1

1

Nunc ex natura sinapis, quae virtus comparationis sit aestimemus. Granum ejus certe res est vilis et simplex: si teri coeperit, vim suam fundit.

PL 15, 1746C

今度は、カラシナの本性から、このたとえの力がどのようなものかを考えよう。その粒は確かに安価で単純なものである。砕かれ始めると、その力を放つ。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.178.2

2

Etiam fides primo simplex videtur: sed si teratur adversis, gratiam suae virtutis effundit; ut alios quoque qui vel audiunt, vel legunt, odore sui compleat. Granum sinapis martyres nostri sunt Felix, Nabor, et Victor: habebant odorem fidei, sed latebat.

PL 15, 1746C

信仰もまた、初めは単純に見える。だが逆境によって砕かれるなら、その徳の魅力を注ぎ出し、聞く者や読む者までも、自らの香りで満たす。カラシナの粒とは、我々の殉教者フェリクス、ナボル、ウィクトルである。彼らは信仰の香りを持っていたが、それは隠れていた。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.178.3

3

Venit persecutio, arma posuerunt, colla flexerunt, contriti gladio per totius terminos mundi gratiam sui sparsere martyrii, ut jure dicatur: In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5) .

PL 15, 1746C

迫害が来た。彼らは武器を置き、首を垂れ、剣に砕かれて、全世界の果てにわたって殉教の魅力を撒き散らした。それゆえ、こう言われるのはもっともである。「その響きは全地に出て行った」(詩篇18:5)。