Expositio Evangelii secundum Lucam 7.87.1
(Cap. XI. -- Vers. 5.) Quis vestrum habens amicum, ibit ad illum media nocte, et dicit illi: Amice, commoda mihi tres panes. Alius praecepti locus est, ut omnibus momentis non solum diebus, sed etiam noctibus oratio deferatur.
PL 15, 1721A(第11章第5節)「汝らのうち誰が、友を持っていて、真夜中にその友のもとへ行って、『友よ、私にパンを三つ貸してくれ』と言うだろうか。」これは、あらゆる時に、昼ばかりでなく夜にも、祈りが捧げられるべきだという、別の命令の箇所である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.87.2
Vides enim quod iste qui media nocte perrexit, tres panes ab amico suo postulans, et in ipsa petendi intentione persistens, non defraudetur oratis. Qui sunt isti tres panes, nisi mysterii coelestis alimentum?
PL 15, 1721A実に、あなたは見ている。真夜中に出かけて、友にパンを三つ求め、求めるその志にとどまり続けたこの人は、祈り求めたものを欺かれない。この三つのパンとは、天の奥義の糧でなくて何か。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.87.3
Quod si diligas Dominum Deum tuum, non solum tibi, sed etiam aliis poteris emereri. Quis autem amicior nobis, quam qui pro nobis corpus suum tradidit?
PL 15, 1721Bもしあなたが、あなたの神である主を愛するなら、あなた自身のためだけでなく、他の人々のためにも得ることができる。我々にとって、我々のために自らの体を渡した者にまさる友は誰か。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.87.4
Ab hoc media nocte panes David petiit, et accepit; petiit enim quando dicebat: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Psal. CXVIII, 62) ; ideo meruit hos panes quos apposuit nobis edendos.
PL 15, 1721Bダビデは、この者から真夜中にパンを求め、受けた。実に彼は、こう言ったときに求めたのである。「真夜中に私は汝に告白するために起きた」(詩篇118:62)。それゆえ彼は、我々に食べるようにと自ら供したこれらのパンを受けるにふさわしい者となった。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.87.5
Petiit cum dicit: Lavabo per singulas noctes lectum meum (Psal. VI, 7) ; neque enim timuit ne excitaret dormientem, quem scit semper vigilantem.
PL 15, 1721B彼は、こう言うときにも求めた。「私は夜ごとに私の寝床を洗う」(詩篇6:7)。眠っている者を起こしてしまうことを恐れなかったからである。彼は、その者がつねに目覚めていることを知っているのである。