ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VI, Caput LXXXII 第6巻 第LXXXII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1690B · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.82.1

1

Nec solum panis et numeri, sed etiam accubitionis est differentia: illi enim supra fenum discumbunt, isti supra terram recumbunt: supra fenum quinque millia, supra terram quatuor millia.

PL 15, 1690B

違いはパンと数だけでなく、座の取り方にもある。あの者たちは草の上に席に着き、この者たちは地の上に身を横たえる。草の上には五千人、地の上には四千人。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.82.2

2

Plus est terram premere, quam supra fenum jacere; illi enim quibus adhuc sensus sunt corporales, mollioribus delectantur, et ideo supra fenum recumbunt: Omnis enim caro fenum (Esai. XL, 6) : isti vero supra terram, quae triticum et vinum gignit et olivam, cibum gratiae consequuntur.

PL 15, 1690B

地にじかに身を横たえるのは、草の上に横たわるより大いなることである。なお感覚が体的である者たちは、より柔らかいものを喜び、それゆえ草の上に身を横たえる。「すべての肉は草である」(イザヤ40:6)。しかしこの者たちは、小麦とぶどう酒とオリーブを生む地の上で、恩寵の食物にあずかる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.82.3

3

Illi discumbunt, isti recumbunt; major enim est quaedam requies recumbentis. Ibi duo pisces, hic sine numero; unde plerique septiformis Spiritus gratiam in panibus definitam, in piscibus quoque duplicis Testamenti figuram intelligendam putaverunt.

PL 15, 1690B

あの者たちは席に着き、この者たちは身を横たえる。身を横たえる者の安息は、いっそう大きいからである。あちらには二匹の魚、こちらには数のない魚。ここから、多くの者は、パンでは七重の霊の恩寵が限定されて示され、魚においては二つの契約の象りが理解されるべきだと考えた。