ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput LXXIV 第8巻 第LXXIV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1788A · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.74.1

1

Bene ergo Lex quae praemiserat: Diliges Dominum Deum tuum, et diliges proximum tuum, subjecit: Honora patrem tuum et matrem. Primus enim gradus iste pietatis est; namque hos auctores tibi esse voluit Deus.

PL 15, 1788A

それゆえ、「汝の主なる神を愛せよ、汝の隣人を愛せよ」と先に述べた律法が、「汝の父と母を敬え」と付け加えたのは適切である。これが敬虔の第一の段階だからである。神は、この人々があなたの生みの源であることを望んだのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.74.2

2

Honora obsequiis, ut abstineas a contumeliis, quia ne vultu quidem laedenda pietas est parentum. Sed parum est non laedere, quia Lex prospexit ne patiantur injuriam: Qui enim maledixerit patri vel matri, morte morietur (Exod. XXI, 17) : tu honora, ut bonus sis.

PL 15, 1788A

従順をもって敬え。それは侮辱を慎むためである。親への敬虔は、顔つきによってさえ傷つけてはならないからである。だが、傷つけないだけでは足りない。律法は、親が不当な扱いを受けないよう配慮したからである。「父または母を呪う者は、必ず死ぬ」(出エジプト記21:17)。あなたは、善い者であるために敬え。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.74.3

3

Aliud est Legis beneficium, aliud pietatis officium. Honora tuos, quia suos Dei Filius honoravit. Legisti enim, Et erat subditus illis (Luc. II, 51) : si Deus servulis, quemadmodum tu parentibus?

PL 15, 1788A

律法の与える利益と、敬虔の務めとは別のことである。あなたの親を敬え。神の子が自分の親を敬ったのだから。あなたは「彼は彼らに従っていた」(ルカ2:51)と読んだ。神が卑しい僕たちに従ったのなら、あなたは親に対してどうあるべきか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.74.4

4

Honorabat igitur Joseph et Mariam Christus non naturae debito, sed pietatis officio. Honorabat et patrem Deum, quemadmodum nemo potuit honorare, ut esset obediens usque ad mortem: honora ergo et tu parentes.

PL 15, 1788B

それゆえキリストは、ヨセフとマリアを、本性上の負い目からではなく、敬虔の務めから敬った。また父なる神をも、誰もなし得ないほどに、死に至るまで従順であるまでに敬った。それゆえ、あなたもまた親を敬え。