ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber V, Caput XIV 第5巻 第XIV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1639B · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.14.1

1

(Vers. 24.) Hic lectus qui tolli jubetur, quid est aliud, nisi quia humanum jubetur corpus attolli? Ipse est qui per singulas noctes lavatur a David, ut legimus: Lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7) .

PL 15, 1639B

(第24節)取り上げよと命じられるこの寝床は、人間の体が起こされるよう命じられていること以外の何であろうか。これこそ、我々が読むとおり、ダビデによって夜ごとに洗われるものである。「私は夜ごとに私の寝床を洗い、涙で私の臥所を潤す」(詩篇6:7)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.14.2

2

Hic est lectus doloris, in quo anima nostra gravi conscientiae aegra cruciatu jacebat. Sed si quis secundum Christi praecepta se gesserit, jam non lectus doloris est, sed quietis.

PL 15, 1639B

これは苦痛の寝床であり、そこに我々の魂が、重い良心の責めに病んで横たわっていた。しかしキリストの戒めに従って身を処する者には、もはや苦痛の寝床ではなく、安らぎの寝床である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.14.3

3

Miseratione etenim Domini coepit quies esse quod mors erat: qui nobis soporem mortis vertit in gratiam voluptatis.

PL 15, 1639C

実に主の憐れみによって、死であったものが安らぎとなり始めた。主は我々のために、死の眠りを快楽の好ましさへと変えたのである〔ここの gratia は恩寵ではなく快さを言う〕。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.14.4

4

Nec solum levare lectum, sed etiam domum suam repetere, hoc est, ad paradisum redire censetur; ea est enim vera domus, quae hominem prima suscepit: non jure amissa, sed fraude.

PL 15, 1639C

寝床を持ち上げるだけでなく、自分の家に戻ることも、すなわち楽園に帰ることと見なされる。それこそが、人間を最初に迎え入れた真の家だからであり、それは正当に失われたのではなく、欺きによって失われたのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.14.5

5

Merito ergo restituitur domus, quoniam venerat qui nexum fraudis aboleret, jus reformaret.

PL 15, 1639C

それゆえ家が返されるのは当然である。欺きの束縛を廃し、権利を回復する者が来たからである。