Expositio Evangelii secundum Lucam 8.14.1
(Vers. 20, 21.) Nec alienum putamus, ut de fide quoque opinemur hunc esse tractatum, quam Lazarus abjectam de mensa divitis collegit: cujus utique ulcera secundum litteram dives fastidiosus horreret, nec inter pretiosas epulas unguentatosque convivas fetorem ulcerum lambentibus canibus sustineret cui odor aeris, et ipsa esset natura fastidio: quamquam insolentia et tumor divitum indiciis competentibus exprimatur, quod ita conditionis immemores humanae sint, ut, tamquam supra naturam siti, de miseriis pauperum incentiva suarum capiant voluptatum, rideant inopem, insultent egenti, et quorum misereri deceat, his auferant.
PL 15, 1769B(第20、21節)また、この論述が、ラザロが金持ちの食卓から捨てられたものとして拾い集めた信仰についても〔語られている〕と考えることは、ふさわしくなくはないと我々は思う。文字どおりの意味では、気難しい金持ちはラザロのできものを嫌悪したであろうし、高価な宴と香油を塗った客たちのただ中で、犬が舐めるできものの悪臭に耐えはしなかったであろう。その金持ちには、空気の臭いも、自然そのものも、嫌悪の対象だったのである。もっとも、富める者たちの傲慢と思い上がりは、ふさわしい徴によって表れる。彼らは人間の条件をすっかり忘れ、あたかも自然の上に置かれた者のように、貧しい者たちの惨めさから自分たちの快楽の刺激を得、乏しい者を笑い、困窮する者を嘲り、憐れむべき者たちから奪うのである。