Expositio Evangelii secundum Lucam 5.76.1
Quid autem tam mirum, quam percutienti maxillam praebere alteram? Nonne omnis indignantis frangitur impetus, ira sedatur? Nonne fit per patientiam, ut sua amplius poenitentia reverberes verberantem? Ita erit ut et injuriam repellas, et gratiam quaeras.
PL 15, 1656Cところで、頬を打つ者に別の頬を差し出すことほど、驚くべきことがあろうか。憤る者の勢いはすべて砕かれ、怒りは鎮まるではないか。忍耐によって、あなたは打つ者を、彼自身の悔い改めによって、いっそう強く打ち返すことになるではないか。こうして、あなたは侮辱を退けつつ、好意を求めることになる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.76.2
Ac saepe maximae causae amoris existunt, cum patientia insolentiae, gratia refertur injuriae.
PL 15, 1657Aそして、無礼に対して忍耐が、侮辱に対して好意が返されるとき、愛の最大の原因がしばしば生じる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.76.3
Equidem, ut audire me memini, vel hoc solo pressum philosophïae (D. Laert. in Vita Plat.) supercilium putamus; quod in tres partes illa sibi videtur divisisse justitiam: unam in Deum, quae pietas vocatur: alteram in parentes, vel reliquum humanum genus: tertiam in mortuos, ut his exsequiarum justa solvantur.
PL 15, 1657A確かに、私が聞いたと記憶するところでは、この一点だけでも、哲学の高ぶった眉は押さえつけられると我々は思う(ディオゲネス・ラエルティオス『プラトン伝』)。哲学は、正義を三つの部分に分けたと思われるからである。第一は神に対するもの、これは敬虔と呼ばれる。第二は両親、または人類のその他の者に対するもの。第三は死者に対するもの、すなわち、彼らに葬儀の務めが果たされるようにである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.76.4
At vero Dominus Jesus Legis oraculum, ac philosophiae fastigium supergressus, in eos quoque qui laeserint, pietatis porrexit officium.
PL 15, 1657Aだが、主イエスは、律法の託宣と哲学の頂点を越えて、自分を傷つけた者たちに対しても、敬虔の務めを及ぼした。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.76.5
Etenim si hostis qui tecum bello armisque certaverit, depositis armis, misericordiam suae salutis adipiscitur, idque plerumque vel contemplatione naturae, vel ipsius belli jure defertur, ut subjectis vita tribuatur: quanto amplius meliore religionis intuitu deferendum est!
PL 15, 1657A実に、あなたと戦いと武器で争った敵が、武器を置いたなら、自らの救命への慈しみを得る。そして、服した者に命が与えられることは、たいていは自然への顧慮によって、あるいは戦争の法そのものによって、施されるのである。ならば、より善い信仰の見地から、どれほどそれは多く施されるべきことか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.76.6
Nam cum praeliatorem appetitae salutis causa non moveat, quid movere debet militem pacis?.
PL 15, 1657Bというのも、戦う者を、〔敵の〕求める救命の理由が動かさないとき、平和の兵士を何が動かすべきなのか〔appetitae の取り方は定かでない。字句どおりに訳した〕。