Expositio Evangelii secundum Lucam 1.40.1
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus. Non unius mysterium, nec unius silentium est. Tacet sacerdos, tacet propheta. Nisi fallor, in uno vox totius plebis obmutuit: quia in uno totus ad Dominum per Moysen populus loquebatur.
PL 15, 1549C(第22節)「彼は彼らに合図しており、口がきけないままであった」。これは一人の奥義でも、一人の沈黙でもない。祭司が黙し、預言者が黙す。私の見誤りでなければ、一人のうちに、民全体の声が黙したのである。一人のうちに、民全体が、モーセを通して主に語っていたからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.40.2
Cessatio sacrorum, et silentium prophetarum, taciturnitas prophetae, et taciturnitas sacerdotis est. Auferam, inquit, validam virtutem, prophetam, et consiliarium (Isai. III, 1 et 2) .
PL 15, 1549C祭儀の中断と預言者たちの沈黙は、預言者の無言であり、祭司の無言である。「私は」と彼は言う、「強き力と預言者と助言者を取り去る」(イザヤ3:1、2)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.40.3
Et vere abstulit prophetas, a quibus abstulit verbum quod loqui in prophetis solebat. Et vere his abstulit virtutem, a quibus Dei virtus recessit. Abstulit his consiliarium, quem magni consilii Angelum declaravit.
PL 15, 1549Cまことに主は、預言者たちを取り去った。預言者たちの内で語る習いであった言葉を、彼らから取り去ったのである。まことに主は、神の力が離れた者たちから、力を取り去った。主は彼らから助言者を取り去った。預言者は、その者を大いなる助言の天使と明らかにしている。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.40.4
Abstulit vocem; quia vox verbi, non vocis est verbum. Nam nisi Verbum illud operetur in nobis, nullus est sonus vocis.
PL 15, 1549C主は声を取り去った。声は言葉の声であって、言葉が声のものではないからである。実際、あの「言葉」が我々の内で働かなければ、声の音は無い。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.40.5
Vox Joannes est; vox enim clamantis est in deserto (Luc. III, 4) : Christus est Verbum, hoc Verbum operatur; et ideo ubi desivit operari, muta repente carens spiritu veluti quaedam animae lingua conticuit. Transivit enim ad nos Dei Verbum, et in nobis non tacet.
PL 15, 1549Cヨハネは声である。荒野で叫ぶ者の声だからである(ルカ3:4)。キリストは「言葉」であり、この「言葉」が働く。それゆえ、働くことをやめたとき、〔その声は〕突然無言となり、息を失って、いわば魂の舌のように黙した〔主語は定かでない。vox を受けると取った〕。神の「言葉」は我々のもとへ移り、我々の内で黙さないからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.40.6
Denique jam non potest Judaeus dicere, quod potest dicere Christianus: quia Experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3) .
PL 15, 1549D実に、キリスト教徒が言えることを、もはやユダヤ人は言えない。「汝らは、私の内で語るキリストの証拠を求めている」(二コリント13:3)からである。