Expositio Evangelii secundum Lucam 7.113.1
Possumus tamen hic discutere aliquod intelligentiae spiritalis arcanum; praesertim cum hoc videatur absurdum, ut homines non potius hominibus quam passeribus comparentur.
PL 15, 1727Cしかし、我々はここで、霊的な理解の秘められた意味を一つ論じることができる。とりわけ、人間が人間にではなくスズメに比べられるのは、不条理に見えるからである〔ut homines non potius hominibus quam passeribus comparentur の否定の係りが入り組んでおり、このように取った〕。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.113.2
Videntur enim quinque isti passeres quinque esse corporis sensus, tactus, odoratus, gustus, visus, auditus; qui modo passerum si terrenarum sordium rimentur illuviem, atque ex incultis locis et fetidis cibum quaerant, delictorum suorum laqueis occupati, ad superiorum operum fructus, quibus epulantur animae, revolare non possunt.
PL 15, 1727Cこの五羽のスズメは、体の五つの感覚、すなわち触覚、嗅覚、味覚、視覚、聴覚と見える。これらがスズメのように、地上の汚れの泥を探り、荒れた悪臭の場所から食物を求めるなら、自らの罪の罠にとらえられて、魂が宴を張る上なる業の実りのもとへ飛び戻ることはできない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.113.3
Est enim lenocinantis quidam laqueus voluptatis, qui nostrorum vestigiis animorum quaedam vincula subnectat; ut si igneum vigorem, puritatemque naturae, terrenae materiae sensus hebetaverit, luxuriae pretio saecularis addictum sub quadam vitiorum auctione constituat.
PL 15, 1727C実に、色欲に誘う快楽の罠があり、我々の心の足跡にある種の縄を結びつける。火のような活力と本性の清さを地上の質料の感覚が鈍らせると、その罠は〔人を〕世俗の贅沢の代価に売り渡し、いわば悪徳の競売にかけるのである。