Expositio Evangelii secundum Lucam 6.57.1
(Vers. 44.) Accessit retro. Cur autem retro tangitur Christus? An quia scriptum est: Post Dominum Deum tuum ambulabis (Deut. XIII, 4) ?
PL 15, 1682D(第44節)「彼女は後ろから近づいた。」ではなぜ、キリストは後ろから触れられるのか。「汝は、汝の主なる神のあとに歩むであろう」と書かれているからではないか(申命記13:4)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.57.2
Quid etiam sibi vult quod et principis filia annorum duodecim moriebatur, et mulier ista fluxu sanguinis ab annis duodecim laborabat; nisi ut intelligatur quia quamdiu Synagoga viguit, laboravit Ecclesia?
PL 15, 1682Dまた、長の娘が十二歳で死にかけ、この女が十二年来の血の流れに苦しんでいたとは、何を意味するのか。会堂が栄えていた間、教会は苦しんでいた、と理解させるためではないか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.57.3
Defectus illius, hujus est virtus; quia Illorum delicto salus gentibus (Rom. XI, 11) ; et consummatio illius, hujus exordium, non naturae exordium, sed salutis: Quia caecitas ex parte Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret (Ibid., 25) .
PL 15, 1683A会堂の衰えは教会の力である。「彼らの罪により、救いが諸国民に」(ローマ11:11)とあるからである。会堂の終わりは教会の始まりであり、それは本性の始まりではなく救いの始まりである。「イスラエルの一部に盲目が生じた。諸国民の充満が入るまでである」(ローマ11:25)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.57.4
Non igitur tempore, sed specie sanitatis antiquior Synagoga quam Ecclesia; quia quamdiu illa credebat, ista non credidit, et per varias corporis atque animae passiones immedicabili remedio aegra languebat.
PL 15, 1683Aそれゆえ会堂が教会より古いのは、時においてではなく、癒しの姿においてである。会堂が信じていた間、教会は信じなかった。そして体と魂のさまざまな苦しみのうちに、癒しえない手当てのまま〔immedicabili remedio の取り方は定かでない。「手当てで癒しえないまま」の意かとも取れる〕病んで衰えていたからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.57.5
Audivit aegrotare populum Judaeorum, sperare coepit salutis suae remedium: tempus venisse cognovit quo medicus adesset e coelo, surrexit ut occurreret Verbo, vidit quia comprimebatur a turbis; non enim credunt qui comprimunt, credunt qui tangunt.
PL 15, 1683A彼女はユダヤ人の民が病んでいると聞いて、自分の救いの薬に望みを抱き始めた。医者が天から来る時が来たと悟って、立ち上がって言葉に出会い、彼が群衆に押し迫られているのを見た。押し迫る者は信じておらず、触れる者が信じているからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.57.6
Fide tangitur Christus, fide Christus videtur: non corpore tangitur, non oculis comprehenditur; neque enim videt, qui videns non videt; neque audit, qui ea quae audit, non intelligit; neque tangit qui non fideliter tangit. Denique ut fidem tangentis exprimeret, ait:
PL 15, 1683Bキリストは信仰によって触れられ、信仰によって見られる。体で触れられるのでも、目でとらえられるのでもない。見ていながら見ない者は見ていないのであり、聞いたことを理解しない者は聞いていないのであり、信仰をもって触れない者は触れていないのである。実に、触れる者の信仰を明らかにするために、彼は言った。