Expositio Evangelii secundum Lucam 8.70.1
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. Magna vis, magnum pondus in verbis.
PL 15, 1786D(第25節)「駱駝が針の穴を通るほうが、金持ちが神の国に入るよりも易しい」。言葉に大きな力、大きな重みがある。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.70.2
Quibus enim verbis aliis vehementius exprimeret, non debere jactare se divitem in divitiis suis, quam talibus quibus definitur contra naturam esse dives misericors? Aufer mihi lenocinia fucumque verborum, quae solent enervare sententias.
PL 15, 1786D実際、金持ちが自分の富を誇ってはならないことを、富める者が慈しみ深くあることは自然に反すると定めるこのような言葉にまさって激しく言い表す、別の言葉があっただろうか。言葉の飾りと化粧を私から取り去れ。それらは文意を骨抜きにするのが常である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.70.3
Lactari non debuit iste, sed frangi, qui misericordiam respuebat. Tamen si quos verborum magis ornamenta quam sensus virilis et naturalis quidam habitus et forma delectant: quod boni faciunt petitores in uxore ducenda, ut mores discutiant, non decorem; nec aspectus offensione revocentur, cum virtute animi provocantur: hi quoque in verbis mysterium quaerant, quod est mens quaedam et anima verborum; nec in mysterio verba discutiant.
PL 15, 1786D慈しみを拒んだこの者は、甘やかされるべきではなく、砕かれるべきであった。それでも、男らしい文意や、ある自然な風貌と姿よりも、言葉の飾りのほうを喜ぶ者があるなら——良い求婚者が妻を迎えるにあたって、容姿ではなく人柄を吟味し、外見の不快さによって引き返すことなく、心の徳に惹かれるように——この者たちもまた、言葉の中に奥義を求めよ。それは言葉の精神であり、いわば魂である。そして奥義の中で言葉を詮索してはならない。