ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber III, Caput XXVI 第3巻 第XXVI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1599B · 7 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.26.1

1

Ergo Dominus Jesus qui postea secundum carnem venit in lucem, veteris illius munitionem sepis instaurans, in majorum nos actum et antiquam simplicitatem fidei reformavit. Unde de eo et propheta dixit: Vocaberis aedificator sepis (Esai LVIII, 12).

PL 15, 1599B

それゆえ主イエスは、後に肉に従って光の中に来て、あの古い垣の防備を再建し、我々を祖先の行いと信仰の古い単純さへと造り直した。それゆえ預言者も彼について言った。「汝は垣の築き手と呼ばれる」(イザヤ58:12)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.26.2

2

Tulit enim illum obicem qui unitatem mentis et corporis, seriemque vitae simplicis dividebat; atque ipse factus est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem sepis solvit. Quem parietem exponit Apostolus inimicitias esse in carne (Ephes. II, 14) .

PL 15, 1599C

彼は、精神と体の一致と単純な生の連なりを分けていた障壁を取り除いた。彼自身が我々の平和となり、双方を一つにし、垣の中間の壁を解いた。使徒は、この壁が肉における敵意であると解き明かす(エフェソ2:14)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.26.3

3

Has ergo inimicitias tulit Dominus, et pacem refudit, legemque mandatorum in decretis evacuavit; ut duos conderet in uno novo homine: in quo non solum exteriorem et interiorem, sed etiam Judaeum significat et Graecum, ut esset omnia et in omnibus Christus.

PL 15, 1599C

主はこの敵意を取り除き、平和を注ぎ戻し、掟の律法を規定において無効にした。それは、二つの者を一つの新しい人において造るためである。そこで彼が意味するのは、外なる者と内なる者だけでなく、ユダヤ人とギリシア人でもあり、キリストがすべてであり、すべてのうちにあるためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.26.4

4

Dominus enim sabbati, superstitionem tulit sabbati corporalis, et quasi medium solvit Legis parietem: qui nos ab ea pietate quae secundum Deum est, decretorum difficultate prohibebat, eo quod juxta Moysi legem non erat facile atque possibile gentibus militare Deo, cum inanis superstitio Judaeorum purum affectum gentium a subeunda observatione revocaret.

PL 15, 1599C

安息日の主として、彼は体的な安息日の迷信を取り去り、律法の中間の壁をいわば解いた。その壁は、規定の困難さによって、神に従うあの敬虔から我々を遠ざけていた。モーセの律法によっては、諸国民が神に仕えることは容易でも可能でもなく、ユダヤ人の空しい迷信が、諸国民の純粋な心情を、〔律法の〕遵守を引き受けることから呼び戻したからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.26.5

5

Quid ergo? Lex inutilis? Absit: sed utilis incredulis, infirmis necessaria, quae lubricos et errantes praecepti salutaris austeritate cohiberet, et observationum attentione concluderet. Bona autem Lex est, quia spiritalis.

PL 15, 1599D

では、どうなのか。律法は無益なのか。断じてそうではない。不信の者には有益であり、弱い者には必要であって、滑りやすく迷う者を、救いの戒めの厳しさで抑え、遵守への注意で閉じ込めるものである。しかし律法が善いのは、霊的だからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.26.6

6

Ei ergo non bona, qui non putat spiritalem: qui mente exiguus humilisque factus, eam quae super Legem est, majestatem scilicet Christi videre non potuit.

PL 15, 1599D

それゆえ、律法を霊的と考えない者にとって、それは善くない。その者は精神が小さく低くなって、律法の上にあるもの、すなわちキリストの威光を見ることができなかったのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.26.7

7

Quam utique tamquam supra illum parietem respiciens ille mente sublimis Esaias gloriam Dei vidit (Esai. VI, 1) , quae videtur in montibus, non in collibus.

PL 15, 1600A

その威光を、あの壁の上を見渡すかのようにして、精神の高いイザヤは神の栄光を見た(イザヤ6:1)。それは山々に見られ、丘には見られない。