ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput X 第10巻 第X章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1806D · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.10.1

1

Verborum autem coelestium nulli magis quam nos testes sumus, quos mundi finis invenit. Quanta enim praelia, et quas opiniones accepimus praeliorum! Chunni in Alanos, Alani in Gothos, Gothi in Tayfalos et Sarmatas insurrexerunt.

PL 15, 1806D

天の言葉の証人として、世界の終わりに出会った我々にまさる者はない。我々はどれほどの戦いと、どれほどの戦いの噂を受けたことか。フン族がアラン人に、アラン人がゴート人に、ゴート人がタイファリ人とサルマティア人に襲いかかった〔底本は Tayfalos。タイファリ人のこと。ミーニュの脚注は、多くの写本は Tatfalos とするが、アンミアヌス・マルケリヌス第31巻に常に見える綴りの Tayfalos を採る、とする〕。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.10.2

2

Nos quoque in Illyrico exsules patriae Gothorum exsilia fecerunt, et nondum est finis. Quae omnium fames, lues pariter boum atque hominum, caeterique pecoris; ut etiam qui bellum non pertulimus, debellatis tamen nos pares fecerit pestilentia!

PL 15, 1806D

我々イリュリクムにいる者をも、ゴート人たちの引き起こした追放が、故国からの亡命者とした。しかも、まだ終わりではない。なんと、あらゆる物の飢え、牛と人とその他の家畜を等しく襲う疫病であろう。戦争を耐え忍ばなかった我々までも、疫病が、敗れた者たちと等しくしてしまったほどである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.10.3

3

Ergo quia in occasu saeculi sumus, praecedunt quaedam aegritudines mundi. Aegritudo mundi est fames, aegritudo mundi est pestilentia, aegritudo mundi est persecutio.

PL 15, 1807A

それゆえ、我々は世の終わり〔日没〕にいるので、世界のいくつかの病が先立つ。飢饉は世界の病であり、疫病は世界の病であり、迫害は世界の病である。