Expositio Evangelii secundum Lucam 3.10.1
Et ideo istos duos generis auctores evangelista delegit: unum, qui promissum accepit de congregatione populorum: alterum, qui de generatione Christi oraculum consecutus est.
PL 15, 1593Aそれゆえ福音書記者は、この二人を家系の始祖として選んだ。一人は諸々の民の集まりについての約束を受けた者であり、もう一人はキリストの誕生についての神託を得た者である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.10.2
Et ideo licet ordine sit successionis posterior, prior tamen quam Abraham in Domini generatione describitur; quia plus est promissum accepisse de Christo, quam de Ecclesia; quoniam Ecclesia ipsa per Christum.
PL 15, 1593Bそれゆえ、継承の順序では後でありながら、主の系図の記述ではアブラハムより先に置かれる。キリストについての約束を受けることは、教会についての約束を受けることよりも大きいからである。教会自身がキリストを通してあるからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.10.3
Ergo unus princeps generis secundum carnem, alter princeps generis secundum spiritum: alter secundum seminis gratiam, alter secundum populorum fidem; potior enim qui salvat eo qui salvatur.
PL 15, 1593Bそれゆえ一方は肉に従う系統の長であり、他方は霊に従う系統の長である。一方は子孫の恩寵に従い、他方は諸々の民の信仰に従う。救う者は、救われる者より優れているからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.10.4
Et ideo David filius dicitur: Liber generationis Jesu Christi, filii David (Matth. I, 1) .
PL 15, 1593Bそれゆえ彼は「ダビデの子」と呼ばれる。「ダビデの子、イエス・キリストの系図の書」(マタイ1:1)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.10.5
Ejus enim primo loco debuit filius dici, cui dari filius est promissus; licet Apostolus etiam Abrahae Christum dicat esse promissum: Abrahae enim dictae sunt promissiones, et semini ejus.
PL 15, 1593Bまず第一に、子が与えられると約束された者の子と呼ばれるべきだったからである。もっとも使徒は、キリストがアブラハムにも約束されたと言う。「約束は、アブラハムとその子孫に告げられた」からである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.10.6
Non dicit: Et seminibus, tamquam in multis, sed sicut in uno: Et semini tuo, qui est Christus (Galat. III, 16) ; ut alteri proprietas generationis, principatus alteri deferatur.
PL 15, 1593C彼は、多数についてのように「そして子孫たちに」とは言わず、一人についてのように「そして汝の子孫に」と言う。この子孫はキリストである(ガラテヤ3:16)。これは、一方に誕生の固有性が、他方に首位が与えられるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.10.7
Illi delatum est, ut Jesus ejus filius diceretur: huic quasi principi, familiae gentiumque praerogativa servatur; ut ab Abraham generationis Dominicae manaret exordium. Qui enim fidei auctor est, ipsum asserere Scriptura quoque debuit divinae generationis auctorem.
PL 15, 1593C一方には、イエスがその子と呼ばれることが与えられた。他方には、いわば長として、家と諸国民の特権が保たれる。主の系図の始まりがアブラハムから流れ出るためである。実に、信仰の始祖である者を、聖書もまた神的な誕生の始祖として主張すべきであったのである。