Expositio Evangelii secundum Lucam 8.49.1
Nec solum molentes duae, sed etiam operantes duo erunt in agro uno, e quibus assumetur unus. Bonus seminator, qui non supra vias seminaverit, sed supra aratum et cultum solum; ut fructum humilitate pressum, non jactatione dispersum terra multiplicet.
PL 15, 1779C挽く二人の女だけでなく、一つの畑で働く二人もいて、そのうちの一人が取り上げられる。善い種蒔きとは、道の上に蒔かず、鋤かれ耕された土の上に蒔く者である。それは、謙遜によって押し固められ、誇示によって散らされない実を、大地が増やすためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.49.2
Relinquitur autem seminator zizaniorum, ex quibus refutabilis similago conficitur. Qui sint autem isti agricolae differentes possumus reperire, si advertamus qua ratione duos νοῦς, hoc est, duas mentes esse in nobis Apostolus dixerit; fortasse enim ideo, quia altera exterioris est hominis, qui corrumpitur, altera interioris, qui per sacramenta renovatur.
PL 15, 1779Cこれに対し、毒麦を蒔く者は残される。その毒麦から、退けられるべき上等の小麦粉が作られる。この異なる二人の耕作者が誰であるかは、使徒がなぜ我々のうちに二つの「精神」〔ギリシア語〕、すなわち二つの精神があると言ったのかに注意すれば、見つけられよう。おそらく、一方は朽ちゆく外なる人のものであり、もう一方は秘跡によって新たにされる内なる人のものだからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.49.3
Et eo ille fortasse deterior, qui extollitur frustra inflatus mente carnis suae, et non tenens caput; quia a Domini nostri Jesu Christi salutarium praeceptorum observatione declinat; ipse enim caput omnium, qui auctor est omnium.
PL 15, 1779Cそして、おそらくその前者のほうが劣っている。彼は自分の肉の精神によって空しく思い上がり、頭につながっていない。主イエス・キリストの救いの戒めの遵守から外れているからである。主こそ万物の頭であり、万物の造り主である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.49.4
Alter est ille praestabilior, qui humilitatem diligit, sapientiam quaerit, misericordiam non omittit; bonus scilicet seminator; Dispersit enim, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Psal. CXI, 9) . Hic igitur spiritalis est, ille carnalis.
PL 15, 1779Dもう一方はよりすぐれている。謙遜を愛し、知恵を求め、慈しみを怠らない者である。すなわち善い種蒔きである。「彼は散らし、貧しい者たちに与えた。その正義は永遠に続く」(詩篇111:9)。それゆえこの者は霊的であり、前者は肉的である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.49.5
Nam sicut verbis Apostolicis comprehendimus illum extollentem se tumido animo seductorem mente carnis inflari (Coloss. II, 18) ; ita etiam sanctum virum renovari spiritu mentis ostendimus, dicente eodem: Renovamini autem spiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 23) .
PL 15, 1779D使徒の言葉によって、思い上がった心で自らを高ぶらせる惑わし手が肉の精神によって膨れ上がることを我々は悟る(コロサイ2:18)。同様に、同じ使徒が「汝らは、汝らの精神の霊によって新たにされよ」と言うことから、聖なる人が精神の霊によって新たにされることを我々は示す(エフェソ4:23)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.49.6
Duas ergo mentes esse demonstrat; unam, quae mens carnis efficitur, vincta peccato; alteram, quae spiritui copulata, carnis abjurat illecebras.
PL 15, 1780Aこうして彼は、二つの精神があることを示している。一つは、罪に縛られて肉の精神となったもの。もう一つは、霊と結ばれて肉の誘惑を捨てるものである。