Expositio Evangelii secundum Lucam 8.31.1
(Vers. 7, 8.) Sequitur ut nemo in operibus glorietur: quia jure Domino debemus obsequium. Nam si tu non dicis servo aranti, aut oves pascenti: Transi, recumbe (ubi intelligitur quia nullus recumbit, nisi ante transierit: denique et Moyses ante transivit, ut magnum visum videret); si ergo tu non dicis servo tuo: Recumbe, sed exigis ab eo aliud ministerium, et gratias ei non agis: ita nec in te patitur Dominus unius usum esse operis aut laboris; quia dum vivimus, debemus semper operari.
PL 15, 1774B(第7、8節)次に、誰も自分の業を誇ってはならないということが続く。我々は正当に主に服従を負うからである。実に、あなたは、耕している僕や羊を飼っている僕に、「進んで、席に着け」とは言わない(誰も、先に進んでからでなければ席に着かないと解される。実に、モーセも先に進んで、大いなる光景を見たのである)。それゆえ、あなたが自分の僕に「席に着け」と言わず、彼に別の務めを求め、しかも感謝を述べないなら、それと同じように、主もあなたに、一つの業や労苦の用だけにとどまることを許さない。我々は生きている間、いつも働かねばならないからである。