Expositio Evangelii secundum Lucam 6.79.1
Non otiosus numerus, non otiosus ordo, non otiosae reliquiae manducantium. Cur enim plures, id est, quinque millia quinque panibus, hoc est, numero minori satiantur: pauciores vero, qui sunt quatuor millia septem panibus, hoc est, numero majore pascuntur?
PL 15, 1689A数に無駄はなく、順序に無駄はなく、食した者たちの残りにも無駄はない。というのも、なぜ、より多くの者、すなわち五千人が五つのパン、つまりより少ない数で満たされ、より少ない者、すなわち四千人が七つのパン、つまりより多い数で養われるのか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.79.2
Si enim facti tantum sequamur miraculum, videtur esse divinius quod de minore modo pluribus abundavit. Cur ergo quod minus est ei quod est amplius, quasi praestaret, adjectum est?
PL 15, 1689Aもし我々がこの業の奇跡だけを追うなら、より少ない量でより多くの者を満ち足らせた方が、いっそう神的に見える。それならばなぜ、より少ないものがより多いものに、いわば優るかのように添えられたのか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.79.3
Prius enim quinque millia quinque panibus (Matth. XIV, 19) : postea vero quatuor millia septem panibus legimus satiata (Matth. XV, 36) . Quaeramus ergo mysterium, quod miraculo praestet.
PL 15, 1689Aというのも、先に五千人が五つのパン(マタイ14:19)で、後に四千人が七つのパン(マタイ15:36)で満たされたと、我々は読む。ゆえに、奇跡に優る奥義を探ろう。