Expositio Evangelii secundum Lucam 7.86.1
Nec Martha tamen in bono ministerio reprehenditur: sed Maria, quod meliorem partem sibi elegerit, antefertur; Jesus enim multis abundat, et multa largitur: et ideo sapientior judicatur; quia quod principale advertit, elegit.
PL 15, 1720Cそれでもマルタは、善い奉仕において非難されているのではない。マリアが、より善い部分を自ら選んだ点で優先されているのである。イエスは多くのものに富み、多くを与える。それゆえ彼女はより賢いと判断される。主要なことに気づいて選んだからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.86.2
Denique apostoli optimum non putaverunt relinquere Dei verbum, et ministrare mensis (Act. VI, 2) . Sed utrumque munus sapientiae est; nam et Stephanus plenus sapientia minister electus est (Ibid., 5) .
PL 15, 1720C実に、使徒たちは、神の言葉を離れて食卓に仕えることを最善とは考えなかった(使徒言行録6:2)。しかしどちらの務めも知恵に属する。実に、ステファノも、知恵に満ちた者として奉仕者に選ばれた(使徒言行録6:5)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.86.3
Et ideo qui ministrat doctori deferat: et ministrantem doctor invitet et provocet; unum enim est corpus Ecclesiae, etsi diversa membra: alterum altero eget.
PL 15, 1720Dそれゆえ、仕える者は教師に敬意を払い、教師は仕える者を招き、励ますがよい。実に、教会の体は一つであり、肢体は異なっていても、一方は他方を必要とするからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.86.4
Non potest dicere oculus manui: Opera tua non desidero: aut iterum caput pedibus, aut auricula se negare esse de corpore; nam etsi alia principalia, tamen alia necessaria.
PL 15, 1720D目は手に向かって、「汝の働きは要らない」とは言えない。同じく頭は足に向かって〔言うこともできず〕、耳は自分が体の一部でないと言うこともできない。実に、あるものは主要であっても、別のものは必要だからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.86.5
Sapientia in capite, actus in manibus: Oculi enim sapientis in capite ejus (Eccles. II, 14) ; quia ille vere sapit, cujus animus in Christo est, et cujus interior oculus erigitur ad superna. Et ideo: Sapientis oculi in capite ipsius: stulti autem in calcaneo.
PL 15, 1721A知恵は頭に、行いは手にある。「賢い者の目は彼の頭にある」(コヘレトの言葉2:14)。キリストにその心がある者、その内なる目が高みへと向けられる者こそが、真に賢いからである。それゆえ、「賢い者の目は彼の頭にあり、愚かな者の〔目〕は踵にある」。