ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput LXXXIV 第7巻 第LXXXIV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1720A · 2 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.84.1

1

Ergo quoniam nemo magis proximus quam qui vulnera nostra curavit, diligamus eum quasi dominum, diligamus eum quasi proximum, nihil enim tam proximum, quam caput membris: diligamus etiam eum qui imitator est Christi: diligamus eum qui inopiae alterius corporis unitate compatitur.

PL 15, 1720A

それゆえ、我々の傷を癒やした者ほど近い隣人はいないのだから、その者を主として愛そう。隣人として愛そう。実に、頭が肢体にとってほど近いものはない。キリストに倣う者をも愛そう。体が一つであることによって、他の者の乏しさに共に苦しむ者を愛そう。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.84.2

2

Non enim cognatio facit proximum, sed misericordia: quia misericordia secundum naturam; nihil enim tam secundum naturam, quam juvare consortem naturae.

PL 15, 1720B

実に、隣人を作るのは血縁ではなく、慈しみである。慈しみは本性に従うからである。実に、本性を共にする者を助けることほど、本性に従うことはない。