ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CXLVII 第7巻 第CXLVII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1738B · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.147.1

1

Illud quoque secundum altiorem interpretationem, quia de carne peccatum nascitur, et velut in utero carnis operatur, de quo ait Apostolus: Si autem quod nolo hoc ago, jam non ego illud operor: sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 20) .

PL 15, 1738B

次のこともまた、いっそう高い解釈によるものである。罪は肉から生まれ、いわば肉の胎内で働く。それについて使徒は言う。「もし私が望まないことを行うなら、それをなすのはもはや私ではなく、私のうちに住む罪である」(ローマ7:20)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.147.2

2

Cum pro vita mundi hujus effusus Domini sanguis aboleverit vitia, in gratiam ex offensione convertitur: Superabundavit enim peccatum, ut superabundaret gratia (Rom. V, 20) ; fitque ut ex peccato orta poenitentia ad conversionem propositi, et ad cupiditatem gratiae spiritalis impellat.

PL 15, 1738B

この世の命のために流された主の血が悪徳を廃したとき、〔罪は〕罪過から恩寵へと転じられる。「実に、罪が満ちあふれたのは、恩寵が満ちあふれるためである」(ローマ5:20)。そして、罪から生じた悔い改めが、決意の転換と、霊的な恩寵への望みへと〔人を〕促すことになる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.147.3

3

Itaque quod erat mihi ad mortem, hoc erit in salutem. Ergo peccatum irriguo fontis ablutum, ab ea unde generatum est carne secernitur: et dum unusquisque cupit redimere delictum, fit ex serie culpae studium disciplinae.

PL 15, 1738C

こうして、私にとって死に至るはずだったものが、救いのためになる。それゆえ、罪は泉の注ぎで洗われて、それが生じた肉から切り離される。そして各人が罪〔delictum〕を贖おうと願うとき、咎の連なりから規律への熱意が生じる。