ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput XXXII 第8巻 第XXXII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1774C · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.32.1

1

(Vers. 17.) Ergo agnosce esse te servum plurimis obsequiis defeneratum. Non te praeferas, quia filius Dei diceris: agnoscenda gratia, sed non ignoranda natura. Neque te jactes si bene servisti, quod facere debuisti. Obsequitur sol, obtemperat luna, serviunt angeli.

PL 15, 1774C

(第17節)それゆえ、あなたは、多くの務めで借りを負う僕であると悟れ。神の子と呼ばれるからといって、自分を他の者より上に置くな。恩寵は認めねばならないが、本性を無視してはならない。為すべきことを為して、よく仕えたからといって、誇ってはならない。太陽は従い、月は服し、天使たちは仕えているのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.32.2

2

Vas gentium electus a Domino: Non sum, inquit, dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9) . Deinde alibi nullius se ostendens conscium culpae, subjecit: Sed non in hoc justificatus sum (I Cor. IV, 4) .

PL 15, 1774C

主によって選ばれた諸国民の器は言う。「私は使徒と呼ばれるにふさわしくない。神の教会を迫害したからである」(一コリント15:9)。さらに別の箇所では、自分がいかなる咎も意識していないことを示して、こう付け加えた。「だが私は、このことによって義とされたのではない」(一コリント4:4)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.32.3

3

Et nos ergo non a nobis laudem exigamus, nec praeripiamus judicium Dei, et praeveniamus sententiam judicis: sed suo tempori, suo judici reservemus. Post haec reprehenduntur ingrati: atque ita demum ad tractatum futuri venitur judicii.

PL 15, 1774C

それゆえ我々も、自分から称賛を要求してはならず、神の裁きを先取りしてはならず、裁き主の判決に先んじてもならない。むしろ、その時のため、その裁き主のために取っておこう。このあとで、恩知らずの者たちが責められ、こうしてついに、来るべき裁きの論述に至る。