ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VI, Caput CV 第6巻 第CV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1696C · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.105.1

1

Sed fortasse nobis parum auctoritatis et fidei deferatur: lege sermonem Apostoli apud Athenienses habitum, qui si a primo destruere voluisset caeremonias idolorum, sermonem ejus aures gentilium respuissent.

PL 15, 1696C

だが、我々の権威と信頼性は低く見られるかもしれない。ならば、アテナイ人のもとで語られた使徒の説教を読め。使徒が初めから偶像の儀式を打ち壊そうとしていたなら、異邦人たちの耳はその言葉を拒んだであろう。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.105.2

2

Ab uno igitur Deo operatore mundi incipit dicens: Deus qui fecit mundum, et cuncta quae sunt in eo (Act. XVII, 24) . Negari non poterat unum operatorem esse mundi, unum Deum, unum omnium creatorem.

PL 15, 1696C

それゆえ使徒は、世界の造り主である唯一の神から始めて言う。「世界と、その中にあるすべてのものを造った神は」(使徒言行録17:24)。世界の造り主が唯一であること、神が唯一であること、すべての創造主が唯一であることは、否定できなかった。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.105.3

3

Adjunxit eo quod coeli et terrae Dominus in manufactis non dignetur habitare. Deinde quod intra auri argentique cassam materiem nequaquam verisimile sit artificio hominis vim divinitatis includi: erroris remedium docens esse studium poenitendi.

PL 15, 1696C

次に使徒は、天と地の主は手で造られたものの中に住むことを良しとしないと付け加えた。さらに、金や銀という空しい材料の中に、人間の技によって神性の力が閉じ込められることは、およそありそうにないと述べた。誤りの癒しは悔い改めに努めることだと教えたのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.105.4

4

Tunc venit ad Christum, nec tamen Deum maluit quam hominem nuncupare, dicens: Inviro quo definivit omnibus fidem, suscitans eum ab inferis (Act. XVII, 31) . Qui enim tractat, debet audientium considerare personas; ne prius irrideatur quam audiatur.

PL 15, 1696D

そのとき使徒はキリストのもとへ来るが、それでも、キリストを神と呼ぶより、人と呼ぶことを選んだ。「彼が定めた人によって、すべての人に信仰の証拠を与え、彼を冥界から呼び起こした」と言う(使徒言行録17:31)〔底本は「In viro」を「Inviro」と一語に刷る〕。論じる者は、聞く者の人となりを考えねばならない。聞かれる前に嘲られることのないためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.105.5

5

Quomodo enim Athenienses crederent quia Verbum caro factum est, et de Spiritu sancto Virgo concepit, qui irridebant quia resurrectionem audierant mortuorum (Ibid., 32) ?

PL 15, 1697A

言葉が肉となったこと、おとめが聖なる霊によって身ごもったことを、アテナイ人がどうして信じえたであろうか。彼らは、死者の復活を聞いたとき、嘲っていたのである(使徒言行録17:32)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.105.6

6

Tamen et Dionysius Areopagites credidit, et alii crediderunt in virum; ut in Deum crederent (Ibid., 34) . Quid interest, quo quisque credat ordine? Non in principiis perfecta quaeruntur: sed de principiis ad ea quae perfecta sunt pervenitur. Ergo tali Athenienses informavit praecepto: talis nobis apud gentiles ordo servandus est.

PL 15, 1697A

それでも、アレオパゴスの人ディオニュシオは信じ、ほかの人々も、その人を信じて、神を信じるに至った(使徒言行録17:34)。どのような順序で信じるかに、何の違いがあろうか。始めの段階で完全なものが求められるのではなく、始めから完全なものへと至るのである。こうして使徒はアテナイ人をそのような教えで形づくった。諸国民のもとでは、我々もそのような順序を守らねばならない。