Expositio Evangelii secundum Lucam 4.45.1
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me. Vides Trinitatem coaeternam atque perfectam. Ipsum loquitur Scriptura Jesum Deum hominemque, in utroque perfectum: Deum loquitur et Patrem, et Spiritum sanctum.
PL 15, 1625C(第18節)「主の霊が私の上にある」。あなたは、共に永遠で完全な三位一体を見る。聖書は、イエス自身が神であり人であって、そのいずれにおいても完全であると語る。また、父と聖なる霊をも神として語る。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.45.2
Spiritus enim sanctus cooperator ostenditur, quando corporali specie sicut columba descendit in Christum; cum Dei Filius baptizaretur in fluvio, Pater loqueretur e coelo.
PL 15, 1625C聖なる霊が協力者として示されるのは、体の形をとってハトのようにキリストに降ったときである。神の子が川で洗礼を受けたとき、父が天から語った。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.45.3
Quod igitur majus quaerimus testimonium, quam quod se fuisse qui locutus est in Prophetis, propria voce signavit?
PL 15, 1625Cでは、預言者たちの中で語った者が自分であったことを、自らの声で証した、これ以上に大きな証言を、我々は何に求めようか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.45.4
Ungitur oleo spiritali, et virtute coelesti; ut paupertatem conditionis humanae thesauro resurrectionis rigaret aeterno, captivitatem mentis averteret, caecitatem illuminaret animorum, annum Domini perpetuis diffusum temporibus praedicaret, qui redire in orbem laboris nesciat, continuationem fructus hominibus et quietis indulgeat.
PL 15, 1625C彼は、霊的な油と天の力によって油注がれる。それは、人間の境遇の貧しさを復活の永遠の宝で潤し、精神の捕囚を転じ、心の盲目を照らし、永続する時々にわたって広がる主の年を宣べ伝えるためである。その年は、労苦の巡りに戻ることを知らず、人々に実りと安息の継続を恵む。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.45.5
Atque ille ita ad omnia se curvavit obsequia, ut ne lectoris quidem aspernaretur officium: nos vero impii, qui divinitatis fidem miraculis operum colligendam contemplatione corporis negabamus.
PL 15, 1625Dそして彼は、あらゆる奉仕に身をかがめ、朗読者の務めさえ退けなかった。ところが不敬虔な我々は、業の奇跡によって集められるべき神性の信仰を、体を見て否定していた。