ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber IV, Caput LVIII 第4巻 第LVIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1629D · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.58.1

1

(Vers. 31.) Sabbato medicinae Dominicae opera coepta significat; ut inde nova creatura coeperit, ubi vetus ante desivit: nec sub Lege esse Dei Filium, sed supra Legem in ipso principio designaret: nec solvi Legem, sed impleri.

PL 15, 1629D

(第31節)主の癒しの業が安息日に始まったことを、〔ルカは〕示している。古いものが先に終わったところから、新しい被造物が始まるようにするためである。また、神の子は律法の下にあるのではなく、まさに初めから律法の上にあることを示し、律法は廃されるのではなく成就されることを示すためであった。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.58.2

2

Neque enim per Legem, sed Verbo factus est mundus, sicut legimus: Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6) . Non solvitur ergo Lex, sed impletur; ut fiat renovatio hominis jam labentis.

PL 15, 1630A

世界は律法によってではなく、言葉によって造られたからである。我々は読んでいる、「主の言葉によって天は固められた」と(詩篇32:6)。それゆえ、律法は廃されるのではなく成就される。すでに衰えつつある人の刷新が起こるためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.58.3

3

Unde et Apostolus ait: Exspoliantes vos veterem hominem . . . . . induite novum qui secundum Christum creatus est (Ephes. IV, 22 et 24; Coloss. III, 9 et 10) .

PL 15, 1630A

そこで使徒も言う。「汝らは古い人を脱ぎ……キリストに従って造られた新しい人を着よ」(エフェソ4:22、24; コロサイ3:9、10)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.58.4

4

Et bene sabbato coepit, ut ipsum se ostenderet creatorem; qui opera operibus intexeret, et prosequeretur opus quod ipse jam coeperat: ut si domum faber renovare disponat, non a fundamentis, sed a culminibus incipit solvere vetustatem. Itaque ibi prius manum admovet, ubi ante desierat.

PL 15, 1630A

彼が安息日に始めたのは正しい。自らが創造者であることを示すためであり、業に業を織り合わせ、自らがすでに始めていた業を続けるためである。職人が家を改築しようとするなら、土台からではなく屋根から古さを取り壊し始めるようなものである。こうして彼は、先に止めたところに、まず手を差し伸べる。