ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber I, Caput XI 第1巻 第XI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1538B · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.11.1

1

Prolixiorem hunc Evangelii librum quam caeteros esse nemo dubitaverit. Non ideo non ea quae falsa sunt, sed quae vera, sibi vindicat. Denique etiam a sancto apostolo Paulo testimonium meruit diligentiae.

PL 15, 1538B

この福音書が他の福音書より長いことは、誰も疑わないであろう。だからといって、偽りのものを自らのものとして主張するのではなく、真のものを主張するのである〔Non ideo non … の重なった否定の取り方は定かでない。「長いからといって偽りを含むのではなく、真のことを自らのものとしている」の意に取った〕。実に、使徒パウロからも、入念さについての証言を受けるにふさわしかった。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.11.2

2

Sic enim laudat Lucam: Cujus laus, inquit, est in Evangelio per omnes Ecclesias (II Cor. VIII, 18) . Et vere laudabilis est, qui meruit a tanto gentium doctore laudari.

PL 15, 1538B

実に彼はルカをこう称賛する。「その人の称賛は、福音において、すべての教会に行き渡っている」(二コリント8:18)。まことに称賛に値するのは、これほどの諸国民の教師に称賛されるにふさわしかった者である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.11.3

3

Assecutum itaque se non pauca dicit, sed omnia: et assecuto omnia visum est scribere non omnia, sed ex omnibus. Non enim scripsit omnia, sed assecutus est omnia; quia quae fecit, inquit, Jesus, si scribantur omnia, nec ipsum capere mundum arbitror (Joan. XXI, 25) .

PL 15, 1538B

それゆえ彼は、少なからぬことではなく、すべてを追ったと言う。そして、すべてを追った者に、すべてではなく、すべてのうちから〔選んで〕書くのがよいと見えた。彼はすべてを書いたのではなく、すべてを追ったのである。「イエスが行ったことは、もしすべてが書かれたなら、世界そのものも収めきれないであろうと私は思う」(ヨハネ21:25)からである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.11.4

4

Advertis enim quod consulto etiam ea quae ab aliis sunt scripta praeteriit, ut diversa in Evangelio gratia refulgeret, et propriis quibusdam singuli libri mysteriorum gestorumque miraculis eminerent.

PL 15, 1538B

あなたは気づく、彼が他の者たちによって書かれたことをも、わざと省いたことに。それは、福音書に異なる恩寵が輝き出るため、また、それぞれの書が奥義と行いの固有の奇跡によって際立つためであった。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.11.5

5

Diviserunt enim sibi vestimenta Domini milites Christi, quod suo loco plenius explanabitur (Infra lib. X, in cap. XXIII, XXXIV) .

PL 15, 1538C

キリストの兵士たちは主の衣を分けた。このことは、しかるべき箇所でより詳しく説明される(下の第10巻、第23章、第34〔段落〕で)。