ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber II, Caput LVII 第2巻 第LVII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1573A · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.57.1

1

Nam si litteram sequamur, quomodo sanctus omnis masculus, cum multos sceleratissimos fuisse non lateat? Numquid sanctus Achab? Numquid sancti pseudoprophetae quos ad Eliae preces ultor coelestis injuriae ignis assumpsit?

PL 15, 1573A

文字に従うなら、男子がみな聖であるとは、どうしてありえよう。きわめて邪悪な者が多くいたことは隠れもないのに。アハブは聖であったか。エリヤの祈りによって、天に加えられた不正の報復者である火が焼き尽くした偽預言者たちは、聖であったか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.57.2

2

Sed ille sanctus, per quem figuram futuri mysterii pia legis divinae praescripta signabant; eo quod solus sanctae Ecclesiae virginis ad generandos populos Dei immaculatae fecunditatis aperiret genitale secretum. Hic ergo solus aperuit sibi vulvam.

PL 15, 1573A

しかし、あの聖なる者とは、神の法の敬虔な定めが、来るべき奥義の象りによって指し示していた者のことである。彼のみが、聖なる教会という処女の、神の民々を産むための汚れなき豊かさの、生殖の秘密を開くからである。それゆえ彼のみが、自分のために胎を開いた。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.57.3

3

Nec mirum; qui enim dixerat ad prophetam: Priusquam te formarem in utero, novi te: et in vulva matris sanctificavi te (Jerem. I, 5) . Qui ergo vulvam sanctificavit alienam, ut nasceretur propheta, hic est qui aperuit matris suae vulvam; ut immaculatus exiret.

PL 15, 1573A

驚くことではない。預言者に「私は汝を胎に形づくる前に汝を知り、母の胎にあるうちに汝を聖別した」(エレミヤ1:5)と言った者だからである。他人の胎を、預言者が生まれるように聖別した者が、自分の母の胎を、汚れなき者として出るために開いたのである。