Expositio Evangelii secundum Lucam 7.133.1
Tanta itaque Domini dignatio est, ut infundendae nobis devotionis, et consummandae perfectionis in nobis, et maturandae pro nobis studium passionis sibi inesse testetur: qui cum in se nihil habuerit quod doleret, nostris tamen angebatur aerumnis, et sub tempore mortis moestitiam praetendebat, quam non ex metu mortis suae, sed ex mora nostrae redemptionis assumpserat, juxta quod scriptum est: Et quomodo angor usque dum perficiatur?
PL 15, 1734Aそれゆえ主のへりくだりは大きく、我々に献身を注ぎ込み、我々のうちに完成を成し遂げ、我々のために受難を早める熱意が自らにあることを証しするほどである。主は自らのうちに嘆くべきものを何も持たなかったのに、我々の苦難に苦しみ、死の時が近づくと、悲しみを示した。その悲しみは、自らの死への恐れからではなく、我々の贖いが遅れることから引き受けたものであった。「それが成し遂げられるまで、私はどれほど苦しむことか」と書かれているとおりである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.133.2
Utique qui usque ad perfectionem angitur, de perfectione securus est. Et ait alibi: Tristis est, inquit, anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) .
PL 15, 1734A実に、完成に至るまで苦しむ者は、完成については安心している。そして主は別の箇所で言う。「私の魂は、死に至るまで悲しい」(マタイ26:38)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.133.3
Non propter mortem, sed usque ad mortem tristis est Dominus; quia eum conditio corporalis affectus, non formido mortis offendit.
PL 15, 1734B主は死のゆえにではなく、死に至るまで悲しんでいる。主を襲ったのは、体に伴う感情の状態であって、死への恐れではないからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.133.4
Nam qui corpus suscepit, omnia debuit subire quae corporis sunt; ut esuriret, sitiret, angeretur, contristaretur: divinitas autem commutari per hos nescit affectus.
PL 15, 1734B実に、体を受けた者は、体に属するすべてを受けねばならなかった。飢え、渇き、苦しみ、悲しむことである。しかし神性は、こうした感情によって変わることを知らない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.133.5
Simul ostendit quod in certamine passionis mors corporis, absolutio anxietatis, non coacervatio sit doloris.
PL 15, 1734B同時に主は、受難の戦いにおいて、体の死は不安からの解放であり、苦痛の積み重ねではないことを示している。